SCHEMATISMUS 1933.
16 nium fere durante, factaque per infensissimos hostes detestabili dismembratione Patriae nostrae adversa fata et Provinciáé Capistranae enormia infligebant vulnera. Novis enim constitutis limitibus Regni Hungáriáé 11 Conventus sunt a corpore Provinciáé avulsi. Conventus nempe Maria-Theresiapolitanus (Szabadka) et Bács Provinciáé ss. Cyrilli et Methodii in Croatia sunt adjuncti, Conventus Mária-Radna, Kaplony et Szatmár Provinciáé s. Stephani in Transsylvania sunt ing:emiati, Conventus vero Eperjes, Bártfa, Sebes, Fülek et Rozsnyó partem notabilem constituunt Provinciáé ss. Salvatoris in Slovakia recentissime erectae. Sicque Provincia Capistrana 11 Conventibus est spoliata. Sed, sicut divinae Providentlae confisi, fiducialiter speramus restaurationem Patriae nostrae, sic et non dejicimur animo de reorganizatione, dilatatione ac futura corrobo atione almae Provinciáé nostrae. Inde ab editione ultimi Schematismi mundus Provinciaque temporibus iniquis premebatur. Futurum incertissimum. In tali rerum discrimine maxima erga divinam Providentiam devincimur gratitudine pro stupenda Provinciáé evolutione et activitate: 1. Concivium Hungarorum in Status Foederatos Americae Septentrionalis emigrantium spirituálém curam quatuor in locis praestant Fratres, quibus ab anno 1931 praeest Commissarius Provinciális; — intentioni altae Suae Sanctitatis Provincia volenti animo obtemperans opus missionale anno 1929 ardenter aggreditur, 1) apud Sinenses Christi fidem disseminando; — domi interim nova claustra Fratribus munificentia fidelium in Hatvan (1931) et Salgótarján (1932) eriguntur, in Pasarét vero anno isto sanctissimo incipit erectio novi templi. Nec praetereundum est factum admirandum quod mundo in horrenda crisi laborante Fratres ubique magnós domorum renovationem peregerunt, nova aediíicia pro exercitiis spiritualibus necnon cultura populi exstruebant. internae Ecclesiarum picturae et ornatui studuerunt, Vácii denique in Typographia machinis modernis instructa Laici preli catholici apostolatui collaborant. Secretariats S. Congr. de Religiosis N. 8201/28. Romae. 1930. 27. 11. Curia Archidioecesana Agriensis. Eger 599/1931.