SHEMATISMUS 1926

11 VII. Papae declarata est Provincia Reformata } Quamvis vero Apostolicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis calamitatibus, cruentis bellis et intestinis motibus foede divexatum fuerit, provincia tamen nostra nunquam omnino in praesens defecit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fuit sigillo, ut ex variis instrumentis litterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis et Provinciáé huius saeculis confectis, atque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Novissime felicis recordationis Leo XIII. Pontifex Maximus, insigni erga Ordinem Seraphicum pietate affectus, eundem Ordinem, hucusque uni quidem Supremo Moderarori, Ministro Generali totius Ordinis dicto subjectum, in quatuor tamen Familias (Observantium, Reformatorum, Excalceatorum et Recollectorum) divisum, ad unita= tem perfectam revocavit per Constiturionem »Felicitate quadam« die 4. Octobris, a. 1897. editam. Vigore hujus Const, extincra sunt nomina Familiarum, et universus Ordo, sine ullo apposito »Ordo Proto^Rege, S. Stephano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maiore congruentia, quod etiam in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Beatam Virginem, Jesum in ulnis gestantem, uti apud Hungaros Patrotta Hungáriáé effigiatur, praeseferat quae nempe celatura, originem sumpsit ab Ara Maiore Conventus nostri Strigo­niensis, olim Auxiliatricis Beatae Mariae Vírginis, a Bela IV. Rege Hungáriáé exstructi, sub qua idem Rex et filius eius Bela Dux subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provincia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellata, nomen ipsum Conventualium, e Regno Hungáriáé, suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nullus horum in Hungaria exstitit Conventus ,• siquidem a. 1629. in Appendice Synodi Pázmánianae, Tyrnaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Francisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum : nempe S. Mariae et SS, Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primum pulso e Regno, per victricia Leopoldi Magni Imperatoris et Regis Apostolid arma, Christiani nominis hoste, in Hungariamt penetrarunt, ac favore Dioecesano­rum Praesulum et aliorum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinuerunt, Pro­vinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabethae erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715. ad augendum, propagandumque cultum Divinum inter reli­quas Religiosas Familias fuere recepti : Articulis vero Diaetalibus nonnisi in Gene­ralibus Regni Comitiis a. 1764. coeptis et a. 1765. terminatis sunt inserti. Quo tempore Status et Ordines Regni, Articulo XLVII. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constanter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab iis descendentibus regimur, insigne elogium tribuerunt. 4 Decretum hoc conservatur in Archívo Provinciáé.

Next

/
Oldalképek
Tartalom