SHEMATISMUS 1926

14 Altero dimidio saeculi 16=i Bosnenses quoque Franciscani, novo fidei ardore succensi denuo in Slavoniam et Hungáriám ve* nientes, rem catholicam curare coeperunt, imo eos saeculo 17-o Budam usque excurrisse ex monumentis intelligimus <Act, Bosnae 424.). Demum cum 1687=o, expulso Turca, Hungaria et Slavonia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque Provinciáé Bosnae Argentinae, receptis in ordinem multis harum regionum indigent's Croatis, Hungaris et Germanis, sensim numero aucti, apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissi sunt auctorirate s. Sedis et regum apostolicorum consensu. Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erectae et ecclesiae aedificatae prouti ex conscriptione anni 1733, quam P. Emericus Pavic in opere : Ramus Viricf. Ofiv. p. 178 et seqq. refert, patet et quidetn : in Hungaria circa Budam et in Bácska 27, in Slavonia autem 41. Praeter has ecclesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiales cum suis formalibus capellis nec non et aliae filiales cum Oratoriis ad cuitum divinum peragendum decenter adaptatis. Tandem vero ex Conventibus in Hungaria et Slavonia sitis »ad it erat as praeces . . . fratrum et miss ion ariorum Provinciáé Bosnae Argentinae . , . novam Provinciám s. Joannis a Ca~ pistrano compeffancfam . . .« erexit Benedictus PP. XIV. Brevi »Ad reguláris disciplinae« dato Romae 15. Junii. 1757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Pro* vincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae,- anno autem 1851 unione Provinciáé BuU gariae per Transsylvaniam et Valachiam diffusae, aiiis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administra= ticnem conventibus : Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinz ciam et Magistratum enatas differentias an. 1882 resignata et Re= verendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores Iimites redacta est, numerabatque usque ad annum 190CUum 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa.

Next

/
Oldalképek
Tartalom