SCHEMATISMUS 1916.

Ad S. Stephanum Proto-Martyrem. In Archi-Dioecesi Strigoniensi, M, Civitate Budapest, (II. Margit-körüt 23.) situs, Saeculo 14° certo extitit. Anno 1533. eum 14 sacerdotes et totidem clerdci inhabitabant, pront ex monumentis Mss. provinciáé Salvatorianae constat. Anno vero 1541. Buda per Turcas occupata, familia conventus dis­persa est. Anno autem in 1542. capitulo Magnováradiensi iam decretum fuit: „Item ad praesens non praeficiatur guardianus Budensis, quousque Turci Ibi er unt; sed Pater Custos et Quardianus Pestiensis (Conventus ad S. Petrum) invigilent. Quod si Turci recesserint, statim duo fratres mitten­tur de Pest ad conventum Budensem . . . Uli autem quatuor fratres, qui nunc in domibus Sororum Tertii Ordinis (sunt), maneant cum ipsis, prae­dicent et confessiones audiaut" . . . (Acta Capitulor. Prov. SS. Salvatoris Mss.). Turcis autem ibidem considentibus etiam praedicti pauci fratres Buda penitus emigrasse supponuntur. Circa ex i tum saeculi 16-i Franciscani Provinciáé Bosnae Argentinae ex Slavonia Budam usque pervenientes, catholicos Budae et in vieillis pagis usque ad lacum „Balatinum" fidei gratia diligenter visitabant et con­solabantur. (Acta Bosnae 424.). Anno 1636. tidelium Budensium spirituálém curam habuit P. Philippus a Kamengrad, qui 12. Febr. eiusdem anni scribit: „Modo autem Budae maneo . . . domum aedifieavi, concionatorem haere­ticum et calvinorum ex ecclesia eieci, locum devotionis expurgavi, christia­nos gratia Dei satis multiplicavi." (Acta Bosnae pag. 424.) — Inter multos missionarios zelo fidei catholicae conservandae eminuerunt P. Martinus a Požega an. 1653. et P. Bonaventura a Požega an. 1658 Residentiae Buden­sis praesidentes (Ibid. 484.). — Anno deniiun 1693. dementia Leopoldi I. con­currente etiam amplissimo magistratu Budensi et pia fidelium eleemosyna in Aqiiatica novus conventus exstruetus est; ex quo tarnen, iussu Josephi II. sanctimonialibus Flisabethinis cesso, ad claustrum, olim Eremitarum S. Augustini translati sunt cum iure parochiae localis iam anno 1722. dictis PP. Augustinianis collato. Pars aedificii praeeipua hortum respiciens anno 1835. et sequentibus nostrorum cura et benefactoruin ope erecta est. — Administrât parochiam in II. Circula Via Regia (sab Patronatu Fandi Religionarii) 12500 catholicos numerantem. Catéchisai in scholis 928 proies. Numerus Communicantium 80.000. — Posta, statio telegr. et viae ferreae neenon navis vapor. in loco. Sacerdotes: R, P. Jacobus Vénn, Quardianus, Admin. Paroch,, Conc,, Confess. Ord, Frum. Misericord., Dir, Tert- Ord. S. P. N. Franc, et Hist, Domus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom