SCHEMATISMUS 1916.
Capistrano compellandam . . ." erexit Benedíctus PP. XIV, Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15, Junii, 1757, Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriís et parochiis content!, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi II, nonnullis Conventibus suppressis, Provincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a, 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae; anno autem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam diffusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum ejatem differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est, numerabatque usque-ad annum 19C0-um 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero p. m, Leo Pp. XIII, insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „Felicitate quadam", die 4, Oct, 1897. emanatae Ordinem temporis decursu in familias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum." Tandem vero supremum Ordinis gubernium potestate sibi per Bullam supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentibus très duntaxat Provinciáé constituae fuerint, Mariana videlicet, Capistrana et S, Stephani in Transsylvania, Provincia nostra tutelae S, Joannis a Capistrano concredita est ob ínsignia huius Sancti in pátriám hungaricam mérita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerát 17 domos, quae ad provinciám Ss, Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Alsó-Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vácz, Nagy-Szőllős; dein très Conventus, nimirum QuinqueEcclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Maria-Gyűd e Provincia s, Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem, Novissime his conventibus ex munificentia Ioannis Hám et Tiburtii Boromissza Episcoporum Szatmáriensium accessit conventus Szatmáriensis a. 1913, Igitur nova Provincia Capistrana numerát inpraesentiarum 29 domicilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provinciáé Bosnae-Argentinae fíliae, Provinciáé videlicet Salva-