SCHEMATISMUS 1916.

semper fructu spiritualí quandoquidem et uberrimo. Hos apostolicos labores índe a mari Adriatico usque ad Pontum Euxinum sedulo exercebant, utentes opera Fratrum atque So­rorum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficillime gubernare­tur: jussu Nicolai PP, V-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Salvatore dictam, et Vi­cariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsylvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croa­tia, partim vero in Slavonia sita (Chron. Bosnae I. nota I.), quae tarnen intra annos 1526 et 1542 fratribus, per inimicum Turcam occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appel­labantur „fratres minores" ab anno 1415 vero coeperunt nomi­nari „fratres minores de observantia" ; in Hungaria quandoqui­dem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco ,,Cheri",*) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquis­simus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta fuerit olim íratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testan­tur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt: ,,Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de qui­bus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei mag­nalia saepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et talia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sie visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sie eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit." (Chroni­con Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicoiao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p. 11.) Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sa­pientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, popu­lorum duces atque patres spirituales (inter multos puta S. Ja­cobum de Marchia, S. Joannem Capistranum) . Quibus studiis *) In viciniis hodierni oppidi Rékás (Csánki, Történelmi földrajz a Hunyadiak korában 2. kötet 11. és 17. old,).

Next

/
Oldalképek
Tartalom