SHEMATISMUS 1913.
43XV. Residentia Mária-Gyüdensis. Ad B. M. V. Visitaníem. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Baranyaensi, Oppido Gyüd sita. Anno circiter 1147 initium sumpsit locus gratiosus, eratque olitnexigua capella; rex vero Geisa ecclesiam construi fecit, quae primitus Patribus Ord. S. Benedicti, subseque vero Patribus Ord. S. Francisci tradita est. 4 Usque annum 1543 floruit, quo occupata fuit ecclesia a Turcis, suecessu temporis Graecis non unitis tradita, tandem per helveticae confessionis asseclas obtenta et tenta usque ad annum 1689. Eodem anno (prout uberius patet ex inquisitione a. 1857. iuridice facta) frequentes et miri nedum. a Catholicis verum etiam ab Acatholicis cernebantur ex ipsis antiquis ruderibus splendores et apparationes, quibus permotus commandans Szigetvariensis Vécsey, ecclesiam ruinatam Caivinistis via facti erripuit et Patribus Franciscanis tradidit. Ut autem corda fidelium in cultu B. M. V. accenderentur, P. Thomas Kraljovics praesidens Siklosiensis anno 1698. a Conventu Caproncensi aliquam antiquam statuam B. M. V. expetiit et earn hac in antiqua ecclesia venerationi exposuit. Quo facto in dies concursus fidelium accrescebat, cum etiam plures semper ac plures gr^tias suis in necessitatibus hie obtinerent. Tempore bellorum Rákóczyanorum anno 1704, ne ad manus impiorum deveniret statua B. M. V. per dominum praefectum Benuam deducta est Essekinum ad PP. Franciscanos, qui earn in ecclesia sua venerationi exposuerunt. Dum vero cessante bello statua repeteretur, denegata et retenta est. Pia haec disceptatio ad curiam Romanam devolvebatur, ubi Sacra Congregatio decidit, ut statua Essekini permaneret, timenda enim foret seditio inter populum, si inde asportaretur. — Loco statuae prioris venerationi exposita est moderna, originali similis jam anno 1702 a domino episcopo Quinqueeclesiensi, Mathia Radonay procurata et ecclesiae Gyűdensi donata. P. Antonius Fabsich gvardianus Siklosiensis antiquum sanctuarium ampliari et elevari curavit anno 1729. Eodem anno aedficium pro religiosorum habitaculis inchoatum est et titulum Residentiae accepit. Sub gvardianatu praenominati P. Antonii Fabsich anno 1742. primus lapis positus est pro ecclesia nunc existente. Praecipuus benefactor exstruendae ecclesiae fuit Carolus de Batthyan Campi Marschalls et Croatiae Banus („Actus Siklosienses" Scripsit P. Innocentius Czerpána. 1778.) Instrumenta collationalia quoad hunc sacrum locum Patribus Ord. S. Francisci die 8. Dec. a. 1736. ab Illma Patrona Eleonora, vidua de Batthyány nata Comitissa de Stratmann extradata ab Illmo D. Carolo Batthyány Croatiae Bano die 26. Febr. 1746. ratihabita sunt. (Acta Franciscanorum de Gyüd Orsz. Levéltár.) Residentia haec iam die 15. April 1746. benigno Decreto Regia confirmata. (Liber Regius XL. p. 282 296. Orsz. Levéltár.) Ad thaumaturgicam statuam B. M. V. copiosissimus populus erga Matrem Gratiarum. devotus quotannis confluere consuevit. Ab anno 1846 administrat parochiam habentem animas in rnatre et quindecim filialibus: Csehi, Dráva-