SHEMATISMUS 1913.
PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDINIS FRATRUM MINORUM originem suam a temporibus S. P. N. Francisci, aut certe ab a. 1228 repetit, quo anno Pr. Joannes de Piano Minister Germaniae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám misit, qui in regno hoc fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Provincia haec iam a. 1234. et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hungaria haberet, 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemptionibus in Bullis Gregorianis, tituloque Ministri Strigoniensis Minorum (Strigonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tarnen usque a. 1239. per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solemni Germaniae Provinciarum instituta divisione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hungáriáé extensarn, evecta est. Cuius (congruenter Catalogo Ministrorum Provincialium huius Provinciáé Venetiis a. 1504. per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingi ad a. 1287. Nr. 7) primus minister Provincialis fuit Fr. Joannes, Vir Princeps, carnalis frater Philippi 111. Regis Francorum insignibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Provinciis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur sine ullo addito Provincia Hungáriáé usque ad tempóra Concilii Constantiensis ; exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Conventualium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et 1 Waddingus ad annum 1217. N. 86. 2 Archiv. Provinciáé.