SCHEMATISMUS 1909.

nebat vos ad desiderium et petitionem nostras de regno Polonie in civitatem nostram Bradislaviensem viceversa contulisse, ibique ad presens moram facere, sed et antea et ad presens per aliqua tempóra verbo Dei inibi instetissetis, propter quod etiam ad alia loca nostra Olornucz videlicet vos conferre, si nobis hoc placitum foret inten­deretis, scire vos cupimus multum hoc nobis gratum fore et acceptum, ob id vos obnixius adhortamur, quatenus a vestro huiusmodi proposito non desistcre velle, quinpotius vos ibi nostro intuitu presentem facere et pausare, quousque nos in Austriam et Wiennam contingat pervenire, ibidem nos intueri simul aptius erit, et ad nos eo tempore venire non pigeat, valde rogamus. Sin autem mora nostra hic Bohemie nimis prolixa vobis videbitur, et vobis nichilominus Wiennam venire piacebit, hoc cum nobis scitum erit, vos ibi realiter et secure conduci faciemus. Scripsimus propterea episcopo et civibus nostris Olomucensibus et iniunximus eisdem, cum vos ibidem ad Olomucz venire velle intellexerint, secure ad veniendum ibi vos conducant, honorabiliter recipiant ac pie et favorabiliter, sicut decet, pertractent nobis in complacentiam et honorem singulares. In eo nobis ostendetis complacentiam valde gratam, digne erga vos et ordinem vestrum reminiscendam. Datum Präge vicesimaquinta die mensis Junii. Anno dni etc. quinquagesimoquarto, regnorum nostrorum Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero primo. Commissio domini regis Vdalricus Eytzinger referendarius. Hátlapján : Vencrebili religioso devoto nobis sincero grateque dilecto frátri Johanni de Capistrano ordinis Sancti Francisci de observantia. XIV. 1454. jul. 16. Szécsény. Szécsényi László nógrádi és honti jöispán megköszöni szent Kapisztránnak, hogy a szerzet Konfráterjei közé őt felvette; kéri azonban, hogy sajátkezű aláírásával ellátott levélben értesítse őt, mint ezt másokkal szemben tette, hogy legalább, ha személyében nem tisztelheti, írását lássa. Venerabiiis et religiöse domine et páter in Christo nobis honorande. Quamquam eiusdem Vestre Dom ni s et Paternitatis litteras de receptione confraternitatis et participatione divino­rum suffragiorum nobis per Vestre Dominationis P. concessas et destinatas summo receperimus honore et easdem ardenti devotione intuiti fuerimus, tamen desiderabilius personali noti­tia vestre ipsius Dominationis et P ti s optaremus pervenire. Cum tamen et ad ea, que ex débita vestra Providentia nobis inme­ritis existunt impartita, indignos existimantes, nos offeramus humiliter suscepturos maiores ut valemus dicentes gratiarum actiones. Attamen non modicum animum nostrum id turbando

Next

/
Oldalképek
Tartalom