SCHEMATISMUS 1909.

vicém nequaquam temporaliter valemus, spiritualibus nihilominus beneficiis prout in nostris apud Dominum Deum servamus desideriis compensare spiritualiter affectamus. Eapropter ego, qui specialem auctoritatem habeo recipiendi quoscunque devotos nostri ordinis ad confraternitatem fratrum minorum de observantia nuncupatorum et sororum minorissarum et sancte Clare seu sancti Damiani de observan­tia nuncupatarum et eorum religiosorum de penitentia ordinum in partibus cismontanis. Vos nobiles personas supratactas, omnesque consangvineos et amicos vestros présentes atque futuros necnon animas vestrorum defunctorum ac omnes pro quibus intenditis, ad confraternitatem nostram et ad universa et singula nostre religionis suffragia in vita recipio pariter in morte plenam vobis participationem omnium Carismatum et spiritualium bonorum videlicet missarum orationum suffragiorum officiorum divinorum, jejuniorum abstinentia­rum disciplinarum, penitenciarum, peregrinationum, inspirationum predicationum, lectionum meditationum contemplationum observantia­runi devotionum et omnium aliorum spiritualium bonorum tenore presentium gratiose conferendo que per fratres nostros et dictorum ordinum sorores necnon aliorum de penitentia sive de tertio ordine sancti Francisci in partibus cismontanis degentes operari et acceptare dignabitur dementia Salvatoris. Addens insuper de dono et gratia singulári, quod cum divine placuerit voluntati, de exilio instantis miserie vos vocare vesterque obitus multo annuente domino tempore differendus nostro fuerit capitulo nunciatus, idem volo, ut pro vobis fiat officium, quod pro fratribus nostris defunctis recitari ibidem annuatim ex more per totum ordinem fieri consvevit, valeat feliciter vestra devota et fervens Caritas In Christo Jesu domino nostro in eternum Amen. Datum Craccovie quartodecimo die mensis Mártii Anno Domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto. • (Eredetije hártyán, veres viaszpecsétes függő-pecsét töredékkel, mely vékony sodrott zsinegről lóg. Orsz. Levéltár Dl. 31660 sz. alatt.) XI. 1454. apr. 3. Prága. László értesiti szent Kapisztránt, hogy megkapta levelét, 5 igen köszöni, hogy mentül elébb Vratislaviába akar menni s kéri, hogy ne változtassa meg szándékát, s ott várja meg további levelét a királyhoz jövetelét illetőleg. Ladislaus dei gratia Hungarie Bohemie Dalmatie Croatie etc. rex, dux Austrie, marchio Moravie etc. Venerabilis religiöse devote, nobis sincere grateque dilecte. Recepimus Venerabilitatis Vestre litteras nobis novissime transmissas et intelleximus ex eisdem paratam ad nostras partes voluntatem vestram, qua in cunctis nobis placibilem vos offertis, de quo magnas V. V r e exolvimus Gratiarum actiones at sicuti eedem vestre littere canunt vos nostram ad petitionem Wradislaviam quantocitius fieri

Next

/
Oldalképek
Tartalom