SCHEMATISMUS 1909.

Residentia N.-Szőllősiensis. Ad S. Joannem a Capistrano. In Dioecesi Szatmáriensi, Comitatu Ugocsensi, Oppido Nagy­Szőllős posita. In colli opido adiacenti, communiter Kankó nominato, família Peré­nyiana quinto adhuc saeculo supra millesimum Seraphici Patriarchae filiis monasterium penes suum castellum extruxerat, in quo 1525 et 1554 celebratum fuit capitulum provinciale. Fuit hoc monasterium incorporatum Custodiae Banyae, quod postea haeretici everterunt. Anno 1669 extructa est a familia Perényiana"nova Residentia (Urb. Fridr.) Catechisat im schola elementari 97 proies, in industriali 22 tyrones. — SS. Confessiones anno elapso excepit 611. — 1 Posta, statio telegr. et viae ferreae in loco. Sacerdos: A. V. P. Hyacinthus Szabó, Conc. Em. et Act. Praesidens, Director III. Ord. S. P. N. Francisci, Bibliothecar, et Histor. Domus. Nr. 1. XXII. Conventus Rosnaviensis. Ad S. Annam. In Dioecesi Rosnaviensi, Comitatu Gömöriensi Civitate Rozsnyó situs. Fratres Minores an 1732 die 20 Octobr. oppidum hoc ingressi sunt, quibus generosus Dom. Joannes Peez suam domum et totum domui adiacen­tem fundum pro religioso domicilio construendo donavit. Verum hic fundus erat contractior, quam ut futuris temporibus aedificium formális Conventus complecti quiret. Hinc proxime vicina et fundo a nostris jam praehabito con­tigua domus pro ampliatione eiusdem spatii a nobili Domina Juditha Kaár, Michaelis Miticzky relicta vidua coemta est. Habitis taliter his duobus fundis an. mox dicto sub Provincialatu P. Josephi Bede Septem cellas pro commo­diore mansione praepararunt. Domum an. 1791 aedificium Conventus, Eccle­siae vero an. 1835 consummatum est e piis oblatis. Anno 1890 fatali incendio destruetus, anno sequenti e s. eleemosyna restauratus. — Docet scholae nor­mális 3-am, 4-am, 5-am, et 6-am classes, in quibus diseipuli sunt 98. — SS. Confessiones anno elapso excepit 2200. — Posta, statio telegraphica et viae ferreae in loco.

Next

/
Oldalképek
Tartalom