SCHEMATISMUS 1909.

Sacerdotes : A. V. P. Constantinus Katus, Praesidens, Conc., Admi­nistr. Paroch., Bibliothecar., Histor. Domus et Director III. Ord. S. P. N. Francisci. V. P. Casimirus Rozmanith, Vice-Praesidens, Conc., Coop. Paroch., Catech., Exhort. Laicor., Discret, ac Poenit. V. P. Marcus Meidinger, Valetudin. Fratres Laici : Fr. Michael Pál, sol. prof. Cocus. Fr. Eduardus Csiffári, Tertiär, sequ. milit. Nr. 5. XII. Residentia Mária-Gyüdensis. Ad B. M V. Visitantem. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Baranyaensi, Oppido Gyűd sita. Anno circiter 1147 initium sumpsit locus gratiosus, eratque olim exigua capella ; rex vero Geisa ecclesiam construi fecit, quae primitus Patribus Ord. S. Benedicti, subseque vero Patribus Ord. S. Francisci tradita est. Usque annum 1543 floruit, quo occupata fuit ecclesia a Turcis, successu temporis Graecis non unitis tradita, tandem per helveticae confessionis asseclas obtenta et tenta usque ad annum 1689. Eodem anno (prout uberius patet ex inquisitione a. 1857 iuridice facta) frequentes et miri nedűm a Catholicis verum etiam ab Acatholicis cernebantur ex ipsis antiquis ruderibus splendo­res et apparitiones, quibus permotus commandans Szigetvariensis Vécsey, ecclesiam ruinatam Calvinistis via facti erripuit et Patribus Franciscanis tra­didit. Ut autem corda fidelium in cultu B. M. V. accenderentur, P. Thomas Kraljovics praesidens Siklosiensis anno 1698. a Conventu Caproncensi ali­quam antiquam statuam B. M. V. expetiit et eam hac in antiqua ecclesia venerationi exposuit. Quo facto in dies concursus fidelium accrescebat, cum etiam plures semper ac plures gratias suis in necessitatibus hic obiinerent. Tempore bellorum Rakoczyanorum anno 1704, ne ad manus impiorum deveniret statua B. M. V. per dominum praefectum Benuam deducta est Essekinum ad PP. Franciscanos, qui eam in ecclesia sua venerationi exposue­runt. Dum vero cessante bello statua repeteretur, denegata et retenta est. Pia haec disceptatio ad curiam Romanam devolvebatur, ubi Sacra Congregatio decidit, ut statua Essekini permaneret, timenda enim foret seditio inter popu­lum, si inde asportaretur. — Loco statuae prioris venerationi exposita est moderna, origináli similis jam anno 1702 a domino episcopo Quinqueecclesiensi, Mathia Radonay procurata et ecclesiae Gyûdensi donata. P. Antonius Fabsich gvardianus Siklosiensis antiquum sanctuarium ampliari et elevari curavit anno 1729. Eodem anno aedificium pro religiosorum habitaculis inchoatum est et titulum Residentiae accepit. Sub gvardianatu prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom