SCHEMATISMUS 1909.
Conventus Bácsiensis. Ad. B. M. V. in Coelos Assumptam. In Archi-Dioecesi Colocensi, Comitatu Bács-Bodroghiensi Oppido Bács positus. Conventus Bácsiensis olim Templariorum fuit, quem fratres nostri circa annum 1300 inhabitare coeperunt ; in eo Capitula celebrata sunt annis : 1340, 1378, 1399 et dein usque ad annum 1526 continuo possidebatur a Franciscanis Provinciáé Hungáriáé (Kosa I. c. p. 437.) Tempore dominii turcici derelictus fuit. Anno 1615 in illo habitabat Paulus Torelli Ragusinus, qui ut saecularis sacerdos et missionarius semet nominabat „abbatem S. Mariae de Bács" (provisto dell'Abbatia di S. Maria di Baac apresso Danubio nella diocesi Colocense) uti ex monumentis archivi s. Congreg. de fide propaganda patet. Anno 1625. et seqq. ut missionarius Bácsini eminuit P. Paulus Papics Bosnensis (Act. Bosnae 393). Turca hinc pulso fratres Bosnenses ex conventu Gradovar hunc Conventum restaurarunt anno 1688 (Pavisevic Adversar. Mss. XIII.); demum tempore belli Rákóczyani in cinerem versus iterum anno 1716 restauratus et anno 1788 B. Decret. Reg. confirmatus fuit. Anno vero 1823 temporum iniuriis magna sui parte ruinam minitans, tertio etiam pia munificentia Excell. Archi-Praesulum Colocensium, et benevolis fidelium oblationibus redintegratus. Excepit poenitentium 3200 ss. Confessiones cooperaturque in spiritualibus locali, et vicinis DD. Parochis ejusdem Archi-Dioecesis. — Posta, statio telegraphica in loco, statio viae ferreae in Paripás. Sacerdotes : A. V. P. Lucas Loncsár, Praesidens, Conc. Dir. Societ. SS. Cord. Jesu et Rosar. B. M. V., Catech. Schol. Elem., Histor. Domus. et Biblioth. A. V. P. Bertrandus Spacek, SS. Theol. Licent. ejusd. Lect. Em., Sac. Jubil., Discret ac Poenit. V. P. Edmundus Bozóky, Vice-Praesidens, Conc., Dir. III. Ord. S. P. N. Franc., Exhort. Laicor., Discret, et Poenit. Fratres Laici : Fr. Protasius Pulay, profess., Sacrista, Collect, s. Eleemos. Fr. Tiburtius Koos, Tertiär., Cocus, Janitor. JsJi\ 5. IX. Conventus Kaplyoniensis. Ad S. Antonium Patavinum. In Dioecesi et Comitatu Szathmáriensi, pago Kaplyon situs. Fundatorem veneratur Comitem Alexandrum Károlyi de Nagy-Károly et per eum descendentem Inclytam Comitum Károlyi familiam. — Fundator Conventum pone perantiquam ecclesiam, cui monasterium quoque fsed quorum