SCHEMATISMUS 1909.

non et aliae filiales cum Oratoriis ad cultum divinum peragendum decenter adaptatis. Tandem vero ex Conventibus in Hungaria et Slavonia sitis „ad iteratas preces . . . fratrum et missionariorum Provinciáé Bosnae Argentinae . . . novam Provinciám s Joannis a Capistrano compellandam ..." erexit Benedictus PP. XVI. Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15. Junii 1757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius popuii usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi il. nonnullis Conventibus suppressis, Provincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae; anno autem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam diffusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congrégation! PP. Passionistarum resignatis Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provin­ciám et Magistratum ejatem differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinarirttui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est, numerabatque usque ad anrium 1900-um 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero b. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „Felicitate quadam", die 4. Oct. 1897 emanatae Ordinem temporis decursu in familias Observantium, Reformatorum, Dis­calceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum". Tandem vero supremum Ordinis gubernium potestate sibi per Bullám supra citatam concessa, prout in aliis orbis parti­bus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit, ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentibus très duntaxat Provinciáé constitutae fuerint, Mariana videlicet, Capistrana et S. Stephani in Transsylvania. Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in patriam hungaricam mérita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerát 17 domos, quae ad pro­vinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe : Bártfa, Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Nagy-Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecs­kemét, Szeged, Szabadka, Kaplyon, Vácz, Nagy-Szőllős ; dein très Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residen­tiam Maria-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Igitur nova Provincia Capistrana nume­rát in praesenti 28 domicilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provinciáé Bosnae­Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capistrana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Quamvis autem Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postremis his annis quoad individuorum numerum, pluribus e Patribus propter Constitutio­num Ordinis Generalium introductam observantiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis attenuatae fuerint, tarnen divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphicam conserva­verat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restauratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspicitur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum premendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus ! Maria sidus gemmaque Virginum, Minores dirige Tibi subditos, Qui Te Patrónam confitentur Aedibus, Officio, favore !

Next

/
Oldalképek
Tartalom