SCHEMATISMUS 1909.
pedirem seu necesse fuerit me ad Ad Bachiam aliqua itinera (?) venire, quod V. P. dignetur mihi scribere, et ego omnibus pretermissis, quamprimum potero, veniam, nisi aliud expresse a R m o d. meo d. legato recipiam in mandatis, et ita rescribo rev m o d n o meo d. archiepiscopo Colociensi Bachiensi. Alia non occurrunt, nisi vestris orationibus recommitto, paratus continue ad beneplacita V. P., quam deus conservare dignetur. Ex suburbio Petri Varadini die XIIII. Junii 1456. E. V. P. filius G. episcopus Asisii. Hátlapján : (Ven)erabili ac religiosissimo (patri) fratri Johanni de Capestrano etc no optimo ac venerando. LXXIL 1456. jun. 15. Buda. Az apostoli követ levele Hunyadyhoz, melyben írja, hogy belenyugszik, hogy szent Kapisztrán ne menjen a német császárhoz. Kéri, hogy mivel az ö követe nem találta meg Kapisztránt, küldje el neki a leveleket. Illustris et magnifice domine. Salutem et prosperitatem. Omnia temptavimus et facimus, quantum in nobis erit, et cum ista ultima littera faciemus diligentiam maiorem, quantum est ad venerabilem patrem Johannem de Capestrano. Ista fuit nostra intentio, rogare suam Paternitatem, ut iret ad imperatorem, apud quem sunt duo duces Austrie et alii et sperabamus quod induceret imperatorem et alios ad multa faciendum pro fide, sed quia V. D. 111. videtur contrarium, scribimus eidem patri fratri Johanni, quod faciat secundum desiderium V. 111. D., quia ipsi de partibus inferioribus satis comode possunt induci Semper ad bellum, vei iussu vestro, vel timoré Turchi, non curabamus, quod idem pater ibidem laboraret, maiorem fructum sperantes de eo, quod apud imperatorem faceret, sed vestre dispositioni condescendimus, et quia nos pridie litteras dedimus ad dictum patrem Johannem de Capestrano per nostrum nuntium quem conduximns ad hoc, et hodie restituit nobis litteras, quia non reperit eum, Dignetur V. D. Illustris mandare mitti litteras ad ipsum patrem, omnem diligentiam nobis possibilem facimus. Ex Buda XV. Junii, ipsa hora, qua vestras litteras recepimus. Joannes cardinalis sancti Angeli, apostolice sedis legátus. Hátlapján : Illustri et magniflco domino Johanni de Huniad, comiti Bistriciensi, patri nostro optimo. (Kis interpolatióval 531. Trimph.)