SCHEMATISMUS 1909.

cretiorem facereinus. Hec sunt novitates, quas illustris princpes dominus rex Bozne per suos spéciales intimât nobis veraciter ore­tenus, cuius litteram credentionalem et epištolám domini Georgii de­spoti in presentibus inclusis P. V. transmisimus clarius cernere. Primoque homo prefati regis Bozne in vigiia phenthecostes de Turco­rum imperatore cum litteris responsionibus infrascriptis ad ipsum fuisset reversus, quod imperátor Turcorum nonaginta milia homi­num ad custodiendas civitates Constantinopolitanensem et Halipol deputasset. Imperator vero per se cum totis suis viribus se ad iter percstruxisset [?] ut in futuro mense castra Zenderw et Nandoral­bense castrametaret et obsideret. Requirit etiam idem imperátor Turcorum prefatum regem Bozne et Sthepan Herczegh ac Petrum wayvodam filium Radozlafy wayuode et mandat eisdem, ut prefatus rex decem milia hominum et Sthepan Herczegh octo milia ipse vero Petrus wayuoda quatuor milia hominum cum frugibus pondero­sos in auxilium imperatoris darent et administrarent. Insuper cum viribus ipsorum penes ipsum imperatorem ire prosisti deberent, qui unanimiter responderunt, quod neque dictos pondeosos homines et nec excercitus in auxilium imperatoris darent, sed quod census de medio ipsorum consuetos et imperátori provenire debentes extradarent et amministrare facerent, sicut aliis cesaribus ; et intimât, quid ista premissa ita veraciter credamus, ac si propria nostra in persona videremus. Ulterius sciât P. V., quod hodierna die quidam fráter Nicolaus ordinis Sancti Dominici nuntius domini Kender Beek de rev m 0 legato et ser m o rege ad nos venerat, qui dicit, ut dictus legátus huiusmodi gratiam sibi contulisset, ut cruces hominibus recipientibus dare deberet, et quod dominus suus Kenderbeek iam esset promtus contra Turcos ire cum quindecim milibus hominum, sed de proximis et de amicis suis adhuc potest subsidium habere similiter quindecim milia hominum, quod fiet triginta milia, cum quibus ad auxilium nostrum venire intendit, quia et ipse Kenderbeek est christianus, et iam quarta preterisset revolutio christianitatis sine excepto annualis. Et etiam dicit, quod inter veneten (sic !) et turcos nulla pax esset facta, sed etiam nunc decem turci essent venetri qui censum peterent ab eis. Et de aliis factis nostris et legationibus hunc discretum Michaelem plebanum nostrum de Chapa per nos infor­matum ad dictam P. V. transmisimus, cuius in dicendis plenariam credentie fidem adhibere dignemini. Datum in Ezek in festo Elene regine anno etc. L m 0 sexto. Johannes de Korogh, comes perpetuus de Castellis et inter cetera Banus Machoviensis. Hátlapján : Reverendo et religioso viro Johanni de Capi­strano ordinis minorum heretice pravitatis generali inquisitori, patri carissimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom