SCHEMATISMUS 1906.

quia nudi temporalibus bonis, caritatis vestre subsicliis dignam rependere vicem nequaquam temporaliter vale­mus; spiritualibus nichilominus beneficiis, prout in nostris apud dominum deum nostrum servamus desideriis, com­pensare spiritualit.er affectamus. Eapropter ego, qui licet indignus curam fratrum minorum de obser van cia nuucu­patorum et sororum minorijssarum Sancte Clare seu Sancti Damiani de observancia, nuneupatarum et eorum religiosorum de Provincia ordinum in Partibus Cismon­tanis curatn habeo generalem, vos, uxorem, filios et tilias, totamque familiam vestram presentem et futuram, necnon et animas vestrorum defunctorum et omnes, pro quibus intenditis, ad fraternitatem nostram et ad universa et singula nostre religionis suftragia in vita recipio pariter et in morte, plenam vobis participacionem omnium caris­matum et spiritualium bonorum, videlicet missarum, oracio­num, suffragiorum, officiorum divinorum, Jeiuniorum, abstinenciarum, peregrinacionum, inspiracionum, predi­cacionum, lectionum, meditacionum, observanciarum, devocionum et aliorum omnium spiritualium bonorum : Tenore presencium graciose conferendo, quod per fratres nostros et dictorum ordinum sorores, necnon et aliorum de provincia, sive de Tertio Ordine Beati Francisci in partibus Cismontanis degentes operari et acceptare digna­bitur clemencia salvatoris; Addens in super de domo et gracia singula rii, quod cum divine placuerit voluntati de exilio instantis miserie vos vocare, vesterque obitus multo annuente domino tempore ditt'erendus, nostro fuerit capi­tulo nunciatus : Idem volo, ut pro vobis fiat officium, quod pro fratribus nostris defunctis recitatur ibidem ex more per totum orbem fieri consuevit, valeat feliciter vestra devota et fervens Caritas in Christo Jesu Domino Nostro. Amen. Datum Padwe Y. die mensis marci, An. Dom MCCCCLT. fr Johannes secundus manu ppa me subscripsi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom