SCHEMATISMUS 1906.

Temporum decursu etiam in Ordine Minorum de Observantia exortae sunt reformationes ex eo, quod non pauci Fratres s. Fran­cisci spiritum atque primaevum Ordinis splendorem strictiore obser­vantia renovare conati sunt. Hinc Observantes secernebantur in Observantes reguläres et strictiores. Strictiores iterum in Exalccatos, Reformates et Recollectos , quos inter accidentalis solummodo diffe­rentia in diverso propriorum statutorum rigore posita intercedebat. Immortalis memoriae Leo XIII., Seraphici Ordinis Nostri Benevolus Protector, die 4. Octobris 1897, pro singulári suo erga Familiam S. Francisci affectu, edidit augustam Constitutionen! Apostolicam „Felicitate quadanŕ incipientem, qua post sedula studia et Deo inspirante, solemniter decrevit et sancivit felicem Unionem quatuor Familiarum: Ob servant'um, Reformatoruni , Ex calceatorvm seu Älcantarinorum, Recollectori^m, — ita ut universus Ordo Fran­ciscanus, nominibus illis prorsus abrogatis, nunc et in posterum unicum solummodo nomen haberet : Ordo Fi'atrum Minoium. Praeterea praefata Constitutio, perpetua memoria digna, requirit et postulat, ut perfecta observantia S. Regulae nostrae ac monastica disciplina ubique locorum restauretur vel foveatur et augeatur juxta novas Constitutiones Generales, quae a S. Congregatione Episcopo­rum et Regularium pluries revisae et emendatae ac praesentium temporum adjunctis accommodatae, atque ab Apostolica Sede per DecretuDi diei 15. Maii 1807 approbatae, confiruiatae et prae­scriptae sunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom