SCHEMATISMUS 1904.
I892 p. 25.) Fr. Peregrini vestigia premebant eins in Vicariatu successores et vel maxime fr. Bartholomaeus ab Alvernia, quo Vicario (1367—1407), fratres tam exteri quam indigenae, numero satis aucti, hortatu et sanctae vitae exemplis, primum in Bosna, dein vicinis in regnis haereticos Patarenos (Annal. Minor, VIII. 215) in Slavonia et australi Hungaria insuper et Hussitas (Act. Bosnae 173—4) ad catholicam fidem convertere summo studio contendebant, relato Semper fructu spirituali quandoquidem et uberrimo. Hos apostolicos labores inde a mari Adriatico usque ad Pontum Euxinum sedulo exercebant, utentes opera Fratrum atque Sororum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficillime gubernaretur : iussu Nicolai PP. V-i anno 1447 bifariatn est divisa, nempe in: Vicariam Hungáriáé tardius a Salvatore dictam, et Vicariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsilvania, et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita (Chronic Bosnae r. nota 1.), quae tamen intra annos 1526 et 1542 fratribus, per inimicum Turcam occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appellabantur »fratres minores « ab anno 1 415 vero coeperunt nominari * fratres minores de observantia » ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco »Cheri«, *) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta fuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt : »Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula opembatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei magnalia saepius ad Claustrum in Chery fundatnm accedebat et talia ibi *) In viciniis hoclierni oppidi Rékás. (Csánki. Történelmi földrajz a Hunyadiak korában 2. kötet n. és 17 old.)