SCHEMATISMUS 1904.

earîtatîs vestre subsidiis dignâm rependere vîcem nequaquam temporaliter valemus; spiritualibus nichilominus beneficiis, prout in nostris apud dominum deum nostrum servamus desideriis, compensare spiritualiter affectamus. Eapropter ego, qui licet indignus curam fratrum minorum de observancia nuncupato­rum et sororum minorijssarum Sancte Cläre seu Sancti Da­mian! de observancia nuncupatarum et eorum religiosorum de Provincia ordinum in partibus Cismontanis curam habeo gene­ralem, vos, uxorem, filios et filias, totamque familiam vestram presentem et futuram, necnon et animas vestrorum defuncto­rum et omnes, pro quibus intenditis, ad fraternitatem nostram et ad universa et singula nostre religionis suffragia in vita re­cipio pariter et in morte, plenam vobis participacionem om­nium carismatum et spiritualium bonorum, videlicet missarum, oracionum, suffragiorum, officiorum divinorum, Jeiuniorutn, ab­stinenciarum, peregrinacionum, inspiracionum, predicacionum, lectionumi meditacionum, observanciarum, devocionum et alio­rum omnium spiritualium bonorum : Tenore presencium gra­ciose conferendo, quod per fratres nostros et dictorum ordi­num sorores, necnon et aliorum de provincia, sive de Tertio Ordine Beati Francisci in partibus Cismontanis degentes opa­rari et acceptare dignabitur clemencia salvatoris; Addens in super cle domo et gracia singularii, quod cum divine placuerit voluntati de exilio instantis miserie vos vocare, vesterque obi­tus multo annuente domino tempore differendus, nostro fuerit capitulo nunciatus: Idem volo, ut pro vobis fiat officium, quod pro fratribus nostris defunctis recitatur ibidem ex more per totum orbem fieri consuevit, valeat feliciter vestra devota et fervens Caritas in Christo Jesu Domino Nostro. Amen. Datum Padwe V. die mensis marci, An. Dom. MCCCCLI. fr. Johannes secundus manu ppa me subscripsî.

Next

/
Oldalképek
Tartalom