SCHEMATISMUS 1904.

patria quoqiie nostra novos Provinciis limites circumscripsit, ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentíbus très duntaxat Provinciáé constitutae fuerint, Mariana videlicet, Capi­strana et S. Stephani in Transsylvania. Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in pátri­ám huugaricam mérita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerát 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Nagy-Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplyon, Vácz, Nagy-Szőllős ; dein très Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensem, Siklósiensem, Sziget­váriensem et Résidé ntiam Maria-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Igitur nova Provincia Capistrana numerát inpraesentiarum 28 domi­cilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provinciáé Bosnae-Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capi­strana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Quamvis autem Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postre­mis his annis quoad iudividuorum numerum, pluribus e Patribus propter Constitutionum Ordinis Generalium introductam observan­tiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis attenuatae fuerint, tarnen divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adver­sas vicissitudines Ordinem Seraphicum conservaverat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restauratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspiciatur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum pre­mendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus !

Next

/
Oldalképek
Tartalom