SCHEMATISMUS 1902.

A. V. P. Rupertus Nuzák, Conc. Em. Sacerd. Jubil. V. P. Michael Csermák, Conc. Em. et Act. Quadrag., Vicarius, Discret., Coop. Paroch., Catech., Exhort. Laie, et Poenit. Fráter Laicus : Fr. Melchior Hamerla, Cocus, Pistor, Hortulan, et Collect, s. Eleemos. _ Nro 4. XXV. Conventus Siklósensis. Ad SS. Trinitatem. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Baranyaensi, Oppido Siklós situs. Oliin a Patribus Benedictinis possessus et usque 1543. inhabitatus, mule per Turcas expulsi, idem Monasterium deserere coacti sunt. Auno vero 1089. profligatis et bine expulsis Turcis, Augustissimus Lopoldus Í. Rex Conventus et Ecclesiae rudera, cum adbaerente ipsis fundo, Patribus Ordinis S. Francisci clementissime coutulit. Modernus Conventus cum ecclesia ex conquisita Fidelium eleemosyna ad praesentem statum perductus est. In boc Conventu, tempore revolutionis et rebellionis Rákóczyanae a schismaticis in odium fidei très etiam nostri occisi sunt Patres, anno 1704. diebus 24. et 25. Mártii feriis ipsis solem­nioribus Paschae ; quorum primus loci Praesidens P. Dominicus Horváth, gladiis impiorum occubuit. Hic enim in irruptioue ad civitatem, arrepta manibus cruce, dum crudelitati illorum et primo impetui obviare ac aute Residentiae portana pro populo deprecari voluisset, nec se proficere videns, recepit se pro salvatione ad refectorium, unde violenter extractum, foris in atrio ante scalas cellarii sine misericordia decollarunt. Secunda factus est hostia P. Ludovicus Czvetkovich concionator actualis, cui, ex horto Conventus extracto primo amputatae sunt aures ambae, deinde manus ac tandem lethali vulnere inflicto, sublata est et ipsa vita. Hos duos tertius ad palmam secutus est: P. Joannes a Bradio, filius Provin­ciáé Bosnensis et parochus in Miholecz (Miholac?), qui iisdem schismaticis in huius civitatis porta occurrens globo perforatus est et occisus ; quibus uno die tandem adauctus est quartus presbyter ecclesiasticus Anonymus et parochus iu Beremend, qui salvationis causa Siklósinum ad nos profugiens eorundem impi­orum gladiis occubuit, ac un a cum antelatis in ecclesia nostra ante maiorem SS. Trinitatis aram sepultus. Scholas element., industrialem et civilem catecheta providet; servitia spiritualia et juvamen praestat DD. Parochis in Dioeccesi V.­Eccclesiensi. Item administrai parochiam oppidi Siklós cum 13 Filiali bus : Gordisa, Haraszti, Kis-et Nagy-Harsány, Maty, Nagy-Falu, Old, Nagy-Tótfalu, Szt.-Márton, Tapolca, Gyűrűs, Sári-puszta, Vörös animas catholicas censentem 4096. Catechisat in scholis 258 scholares. SS. Confessiones 2756 poenitentium excepit. Posta, statio telegraph. et viae ferreae in loco.

Next

/
Oldalképek
Tartalom