SCHEMATISMUS 1902.
XXII. Residentia N.-Szollősiensis. Ad S. Joannem a Capistrano. In Dioecesi Szathmáriensi, Comitatu Ugocsensi, Oppido Nagy-Szol los posita. In colli oppido adiacenti, communiter Kankó nominato, familia Perényiana quinto adhuc saeculo supra millesimum Seraphici Patriarchae fi Iiis monasterium pcnes siium castellum exstruxerat, in quo 1525 et 1554 celebratum fuit capitnlum provinciale. Fuit lioc monasterium incorporatum Custodiae Bányae, quod postea haeretici everterunt. Anno 1GG9 extructa est a familia Perényiana nova Residentia (Urb. Fridr.). Caťechisat in schola elementari 180 proies, in industriali 25 tyrones. — Subsidio spirituali est Clero curato Dioecesium Szathmáriensis et Agriensis, — Ss. Confessiones anno elapso excepit 370. — Posta, statio tclegraph. et viae ferreae iu loco. Sacerdos : A. V. P. Hyacintus Szabó, Conc. Em. et Act., Praesidens, Director III. Ord. S. P. N. Francisci, Bibliothecar. et Histor. Domus. Nro. 1. «K» — XXIII. Conventus Rosnaviensis. Ad S. Annam. In Dioecesi Rosnaviensi, Comitatu Gömöriensi, Civitate Rozsnyó situs. Fratres Minores an. 1732. die 20. Octobr. oppidum hoc ingressi sunt, quibus generosus Pom. Joannes Peez suam domum et totum domui adiacentem fundum pro religioso domicilio construendo donavit. Verum hic fundus erat contractior, quam ut futuris temporibus aedificium formális Conventus complecli quiret. Hinc proxime vicina et fundo a nostris jam praehabito contigna domus pro ampliatione eiusdem spatii a nobili I)omina Juditba Kaár, Michaelis Miticzky relicta vidua coëmta est. Habitis taliter his duobus fundis an. mox dicto sub Provincialatu P. Josephi Bede Septem cellas pro commodiore mansione praepararunt. Demum an. 1791. aedificium Conventus, Ecclesiae vero an. 1835. consummatum est e piis oblatis. Anno 1890. fatali incendio destruetus, anno sequenti e s. eleemosyna restauratus. — Docet scholae normális 2-am, 3-am, 4-am, 5-am et 6-am classes, in quibus diseipuli sunt 172. — In spiritualibus subsidio est DD. Parochis Dioecesium Rosnaviensis et Agriensis. — SS, Con-