SCHEMATISMUS 1902.

Fr. Petrus Pölcz. Fr. Jacobus Venn, Org. Fr. Zephyrinus Zadravec. Fr. Ludovicus Schweitzer, Org. Fr. Petrus Szencsár. Fratres Laici : Fr. Protasius Pulay, profess., Collector s. Eleemos. Fr. Dániel Pécsi, simpl. profess., Sartor. Fr Adalbertus Ágoston, Tertiär., Cocus. Fr. Joachim Mihálcsek, Tertiär., ad serv. Conv. Nro. 20. «fcï» III. Conventus Budapestiensis. Ad S. Stephanum Proto-Martyrem. In Archi-Dioecesi Strigoniensi, M. Civitate Budapest, circulo II. Margitkörut 23. situs. Saeculo 14° certo exstitit. Anno 153B eum 14 sacerdotes et totidem clerici inbabitabant, prout ex monumentis Mss. provinciáé Salvatorianae constat. Anno vero 1541 Buda per Turcas occupata familia conventus dis­persa est. Anno autem 1542 in capitulo Magnováradiensi iam decretum fuit: „Item ad praesens non praeficiatur quardiauus Budensis, quo usque Turci ibi erunt; sed pater custos et quardiauus Pestiensis (conventus ad S. Petrum) invigi­lent. Quod si Turci recesserint, statim duo fratres mittantur de Pest ad conven­tum Budensem .... Illi autem quatuor fratres, qui nunc in domibus sororum tertii ordinis (sunt), maneant cum ipsis, praedicont et confessiones audiant." . . . (Acta Capitulor. Prov. SS. Salvatoris Mss.). Turcis autem ibidem considentibus etiam praedicti pauci fratres Buda penitus emigrasse supponuntur. Circa exitum saeculi 16-i Franciscani provinciáé Bosnae Argentiuae ex Slavonia Bndam usque pervenientes, catholicos Budae et in vicinis pagis usque ad lacum „Balatinum " fidei gratia diligenter visitabant et consolabantur. (Acta Bosnao 421). Anno 1636. fidelium Budensium spirituálém curam habuit P. Phi­lippus a Kamengrad, qui 12. Febr. eiusdem anni scribit: „Modo autem Budae maneo .... domum aediiicavi, concionatorem haereticum et Calvinorum ex ecclesia eieci, locum devotionis expurgavi, Christianos gratia Dei satis multi­plicavi" (Acta Bosnae pag. 424). — Inter multos jnissionarios zelo fidei catboli­cae conservandae eminuerunt P. Martinus a Požega an. 1653. et P. Bonaven­tura a Požega an. 1658. Eesidentiae Budensis praesidentes (Ibid. 484). — Anno demurn 1693 dementia Leopoldi I. concurrente etiam amplissimo ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom