SCHEMATISMUS 1899.

O EI G O Commissariatus Generalis Viennensis. Sanctissimus Dominus Noster Leo Divina Providentia Papa XIII., Seraphici Ordinis Nostri Benevolus Protector, die 4. Octobris 1897. pro singulári suo erga Familiam S. P. N. Francisci afFectu, edidit augustam Constitutionem Apostolicam Felicitate quadam incipientem, qua post sedula studia et Deo inspirante, solemniter decrevit et sancivit felicem Unionem quatuor Familiarum, qui bus Ordo Seraphicus antea constabat : Observantium, Reformátormi, Excalciatorum seu Alcantarinorum, Recollectorum, — ita ut universus Ordo Franciscanus, nominibus illis prorsus abrogatis, nunc et in posterum unicum solummodo nomen haberet: Ordo Fratrum Minorum. Praeterea praefata Constitutio, perpetua memoria digna, requirit et postulat, ut perfecta observantia S. Regulae nostrae ac monastica disciplina ubique locorum restauretur vel foveatur et augeatur juxta novas Constitutiones Generales, quae a S. Congregatione Epi­scoporum et Regularium pluries revisae et emendatae ac prae­sentium temporum adjunctis accommodatae, atque ab Apostolica Sede per Decretum diei 15. Maii 1897. approbatae, confirmatae et praescriptae sunt. Sequenti vero anno, cum praelaudata Bulla quoquoversum esset publicata ac propterea plénum haberet vigorem, Rmus P. Aloysius Lauer, Minister Generalis, Decreto suo ddo. 14. Julii 1898. pro Religiosis vitam suam juxta securam ac certam vi­vendi formám in novis Constitutionibus Generalibus prae­scriptam componere volentibus et conantibus, in Provincia 5. Joannis a Capistrano erexit Commissariatum Generalem Yiennensem. Hujus Decreti tenore ad Commissariatum Yiennen­sem quatuor pertinent Conventus Provinciáé Capistranae, in Austria inferiori existentes, scilicet Viennensis (in quo ad hue solo sunt novae Constitutiones introductaë), Santipolitanus, Enzersdorfensis et Lanzendorf'ensis, prout hic sequuntur:

Next

/
Oldalképek
Tartalom