SCHEMATISMUS 1897.
Origo et Vicissitudines Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordo S. Francisci Seraphici, mox ac ab Honorio PP. III. die 29 Novembris an. 1223. Bulla »Sólet annuere« fuerat approbatus, per omnes fere regiones Europae cito propagari coepit. In regno Hungáriáé atque Slavoniae fratres primum ex Germania, tardius vero ex Italia per Bosnam venerunt. P. Joannes a Piano Carpinis anno 1228. ex Germania, ubi minister provinciális erat, aliquot suorum in Hungáriám mittens, (Analecta Francise. Quaracchil. 288) Prov'nciae primum Strigoniensis dein Hungáriáé (Theiner Mon. Hungar. I. 116 et seqq) demum a Maria appellatae fundamenta iecit.Exeunte saeculo 13-o et initio 14-i fratres ex Hungaria, per Croatiam atque Slavoniam diffusi, multa obtinuere monasteria, adeo ut ex iis eiusdem provinciáé duae custodiae: Zagrabiensis et Sirmiensis constitutae fuerint. (Annal. Minor. IX. ad an. 1400). Ex monasteriis ea, quae nostra aetate ambitu Provincinciae Capistranae continentur, sunt : Budensis et Bácsiensis in Hungaria, Našicensis, Ilokinensis et Požeganus in Slavonia, quae quidem initio saeculi 16-i partim ad Marianam, partim vero ad Salvatorianam Provinciám, de qua infra, spectabant usque ad infaustum Turcarum adventum, quorum furore intra an. 1526 et 1542. penitus deleta sunt. (P. Eugen. Kósa: Antiquarii provinciáé Marianae . . . Collectanea MSS p. 453—66). Hi franciscani in Hungaria, Croatia et Slavonia saeculo 15-o passim et 16-o fratres minores »conventuales « nominabantur. (Conf. instrumentum de anno 1455 apud Wadd. XII. p. 372 et E. Pavič im RamoVirid. p. 17.) ab anno vero 1521. quo possessionibus suis penitus renunciaverant : fratres »reformatio passim scribi coeperunt. (Pavič 1. c. p. 330.)