SCHEMATISMUS 1897.

servatae interfuerunt. (Act. Bosnae 318.) Hi apostoliéi labores a Franciscanis Bosnensibus in primis ex praefato Conventu Velika, et saeculo 17-0 etiam ex Našicensi deineeps per Sla voniam continuaban­tur fere usque ad initia regiminis Josephi II. Eosdem in Hungáriám quoque eodem fere tempore penetrasse ex monumentis intelligimus (Act. Bosnae 316. 320. 336), saeculo vero 17-o Budam usque excur­risse nulli dubium est (Ibid. 424). Maiores tarnen fidei servandae et protegendae progressus facti sunt, ex quo anno 1625. Fr. Albertus Rengjic Ragusinus, Smederovensis in Serbia Episcopus, administra­tionemDioecesium Sirmiensis, Colocensis et Csanádiensis adeptus est ; nam non pauci ex franciscanis Bosnae Argentinae eas in partes ut missionarii se recipiebant. (Act. Bosn. 374). Quorum labore fideles dispersi congregabantur, domunculae parochiales, capellae et eccle­siolae sensim erigebantur in partibus : Bácskáé, Karassevo, Lippova (Radna) Karánsebes, Temesvár, etc. et sic pro adiunctis temporum Ecclesia Dei proficiebat. (Act. Bosn. 442. 451. 473. Pavic, Ramus. p. 256.) Inter missionarios franciscanos hac aetate eminebant in Archi­dioecesi Colocensi : Fr: Paulus Papic et Gregorius Veic, quorum cura antiquus Conventus Bácsiensis resuscitari coepit. (Acta Bosnae 387. 392.) In Dioecesi Csanádiensi : Fr. Marcus Bandulaevic a Skoplje, postea Archiepiscopus Marcianopolitanus et administrátor Moldoviae, Elias a Požega, Joannes ab Imota, Nicolaus et Francisais ambo a Banjaluka ; item et Joannes Dežmanic cum Andrea Stipančič ab Omiš, quorum opera (an. 1642.) exstructa fuit ecclesia Ascensionis Domini in suburbio Lippae (Radna) in praesentiarum S. Mariae Gratiarum, thaumaturgus locus celeberrimus, (Acta Bosno 381. 473. Chronic Bosnae 37); Michael Kokic a Buda (Em. Pavič in Ramo Virid. Olivae 257) ete. In Dioecesi Transsilvaniensi : Fr. Stephanus a Salinis, zelo et prudentia insignis, qui franciscanam provinciám Transsilvaniae restau­ravit et fidem catholicam confirmavit, adiuvantibus fratribus : Ste­phano a Lopara, Mariano a Sarejavo, (Chronicon Bosnae 33.38—40. Acta Bosnae 339) item et fr. Seraphino e comitibus Khun (Ibid. 402) etc. etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom