SCHEMATISMUS 1890.
\ Origó et Vicissitudines Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordine S. Francisci Assisiensis Anno i2iofundato atque intra breve tempus per omnia fere Europae régna et regiones propagato, numerosae exsurrexerunt Provinciáé, Provinciarumque Custodiae. Sic Ín Regno etiam Hungáriáé amplissima exsurrexit Provincia, quae j am Septem jam etiam octo habebat Custodias, ab uno Ministro Pro vinciali dependentes. Inter has Custodias erat etiam Custodia Slavoniae seu Zagrabiensis, et Custodia Syrmiensis ; ad illám, qui adhuc ex vetustioribus Provinciáé nostrae Conventibus super sunt, spectabant Conventus Našicensis et Požeganus, ad hanc autem Conventus Ilokiensís, Bácsiensis et Semlinensis. Quum autem Ín hac Provincia Hungáriáé fuissent si non statim ab initio, certe non multo post duae familiae, una Conventualium, eaque copîosior, et alia Observantium, eaque numero inferior, factum est, ut haec altera, agentibus potissimum Ordinis Reformatoribus scopo majoris suae consolidationis iniret Unionem cum fratribus Bosnensibus, pariter ad familiam Observantium spectantibus, venirentque omnes sub nomine Vicariae Bosnae. Verum iidem i 1 Ii Hungáriáé Observantes, ubi successu temporis notabili et domiciliorum et individuorum numero aucti fuissent ; semet a Bosnensibus separarunt, novamque Observantium Hungáriáé primo Vicariam, dein Provinciám sub titulo SS. Salvatoris constituerunt. Facta jam hac separatione, nominati etiam superius nostri Conventus majori ex parte ad hanc Provinciám devoluti sunt. Ast quemadmodum per Turcarum in Hungáriám irruptionem, diuturnumque eorurn in lioc regno dominatum cunctae res perturbatae fuerant ; ita etiam Provinciáé et earum Custodiae diversas