SCHEMATISMUS 1888.

váriensis et Àradiensis;' nec non Residentiae: Paksensis, Valpovensis, Rumensis et Čuntiéensís. Quemadmodum autem in hocce variabili mundo nihi­est tam durabile, quod non cessaret in tempore, ita nec haec cum Bosnensibus unio perennis ac sempiterna mansit. Ortis namque progressu temporis inter fratres Bosnenses et fratres Hungáriáé et Slavoniae quibusdam dififerentiis, factum est, ut hi ab illis semet separarent, novamque Provinciám sub titulo S. Joannis a Capistrano permissu et auctoritate Sedis Apostolicae anno 1757 efformarent, quae deinde Anno 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae inferioris pertinentium praeprius ad celeberrimam quondam S. Bernardini Provinciám; item 1851 unione provinciáé Bulgaricae per Transsylvaniam et Valachiam diffusae, et 8 domiciliis religiosis refertae, quidem aucta ast post breve tempus propter nimiam Valachiae distantiam et difficilem rerum administrationem Conventibus Valachicis utpote : Bukarestiensi, Campilongensi, Rimnikiensi et Resi­dentia Tergovestiensi medio P. Caji Agjic Ex-Ministri Pro­vincialis in lioc merito Anno 1866 Romam ablegati, sponte dimissis et Congregationi PP. Passionistarum erga recom­pensationem tarnen nonnullorum tenutorum peremtorie resignatis, iterum ad arctiores limites reducta, hodie numerát domicilia 22 per Austriam, Hungáriám, Slavoniam et Transsilvaniam dispersa. Quia vero Provincia nostra Capistrana non brevi aliquo tempore, sed duobus cum dimidio fere saeculis, ut ex superiori deductione patet, cum provincia Bosnensi unita fuerat, eosdemque Ministros Provinciales complures etiam ex Hungaris et Slavonitis habuerat, liac de causa non incongrue ponitur sequens Ministrorum Provincialium series et quidem:

Next

/
Oldalképek
Tartalom