SCHEMATISMUS 1885.
Origo et Yicissitudines Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordine S. Francisci Assisiensis Anno 1210 fundato atque intra breve tempus per omnia fere Europae regna et regiones propagato, nnmerosae exsurrexerunt Provinciáé, Pro vinci arumpue Custodiae. Sic in Regno etiam Hungáriáé amplissima exsnrrexit Provincia, quae jam septem jatn etiam octo habebat Ouslodias, ab u no Ministro Provinciali dependentes. Inter has Oustodias erat etiam Custodia Slavoniae seu Zagrabiensis, et Custodia Syrmiensis; ad illám, qui adhuc ex vetnstioribus Provinciáé nostrae Conventibus supersunt, spectabant Conventus Našicensis et Požeganus, ad banc autem Conventus Ilokiensis, Bácsiensis et Semlinensis. Quum autem in hac Provincia Hungaría fuissent si non statim ab initio, certe non multo post duae familiae, una Conventualium, eaque copiosior, et alia Observantium, eaque numero inferior, factum est, ut haec altera, âge n ti bus potissimum Ordinis Reformatoribus scopo majoris suae consolidations iniret Unionem cum fratribus Bosnensibus, pariter ad iamiliam Observantium spectantibus, venirentque omnes sub nomine Vicariae Bosnae. Verum iidem illi Hungáriáé Observantes, ubi successu temporis notabili et domiciliorum et individuorum numero aucti fuissent; sémet a Bosnensibus separarunt, novamque Observantium Hungáriáé,