S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

VIII S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. sectatores praecipui», quibus «fides est indubitabilis » tribuenda, utpote veridicis el virtuosis. Fatendum est, haec iuxta morém communem hagiogra­phorum illius aevi dicta\ multum concisa esse atque vaga, si eadem, modernorum more, critice considerare et penetrare studueris, ut novi biographi fontes sive auctoritates inde eruas. Hie magis insistit in veritate re­rum narrandarum quam in harum auctoritatibus; ideo nostra summe interesset cognoscere «familiares» illos quorum iudicia se maximi habere dicit, quia «veritatis» criteria sibi ministraverint in suis cum eis habitis col­lationibus; quamvis dictum hoc vix exclusive sit interpre­tandum, nam inter colloquendum certo etiam nova de S. Patre meinorabantur. Landes a biographo eis tributae propter relationes strictiores cum S. Fundatore, clare coetum sat largum «familiarium » S. Francisci attingunt et afficiunt. Idcirco nefas foret, cum quibusdam moder­nis, eas laudes restringere ad «tres Socios» illos, qui 11 augusti 1246 4 collectanea' sua de vita S. Patris sive ' florilegium' suum ad Fr. Crescentium Aesinum, Ministrum generalem (1244-47), miserant 2. scilicet Fra­tres Leo, Ruíinus et Angelus. Etenim isti triumviri in Prologo nullimode soli insinuantur 3, neque ullibi in Leg. maiore recoluntur *, neque ullius horum in ea nomen fit, neque ulla relata in Leg. maiore ab his repetenda esse videntur. E contrario biographus manifestat se aliqua a 1 Eosdem conceptus edixerat Fr. Thomas in Prologo Vitae I. 2 Cf. Praefationem ad Vitám II, p. msqq., xi-xiu. 3 Etsi sat patenter includantur per adverbium « maximé 4 Cf. Leg. maior, XI, 9 (p. 94) et Leg. min., IV, 6 (194); item Leg. maior, XIII, 8 (412), necnou XIV, 5, (118), ubi Fratres Leo et Angelus, quos S. Franciscns moribundus iussit Laudes Do­mini decantare, penitus praetermittuntur; v. I Cel., num. 109; II Cel., num. 217.

Next

/
Oldalképek
Tartalom