S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum
7 2 S. BONAVENTURA. ii c 108 tatem illam velut obsidione vallaverat, superveniens sapientia pauperis, videlicet Francisci humilitas, pacem reddidit urbemque salvavit. Humiiis enim obedientiae ardua promerente virtute, super spiritus illos rebelles atque protervos tarn potestativum fuerat assecutus impérium, ut et ipsorum feroces protervias premeret et importunas violentias propulsaret. 10. Fugiunt quidem superbi daemones excelsas virtutes humilium, nisi cum interdum ad bumilitatis custodiam divina eos dementia colaphizari permittit, sicut et Paulus Apostolus de se ipso seribit \ et Franciscus experimento iic ii9 probavit. Kogatus enim a domino Leone cardinali Sanctae Crucis, ut secum aliquantulum moraretur in Urbe, acquievit humiliter ob ipsius reverentiam et amorem. Prima igitur nocte, cum post orationem vellet quiescere, super ven er unt daemones in Christi inilitem atrociter insurgentes. Quem cum diu verberassent ac dure, ad ultimum quasi seminecem reliquerunt. Discedentibus Ulis, sociu s vocatus advenit, cui cum vir Dei rei narrasset eventum, sub* 120 iungens ait: * «Credo, frater, quod daemones, qui nihil possunt, nisi quantum Providentia superna disponit, ideo in me nunc tarn ierociter irruerunt 2, quia non bonam speciem praefert mansio mea in curia magnatorum. Fratres mei qui in locis pauperculis commorantur, audientes me cum cardinalibus esse, suspicabuntur forsitan implicari mundanis, ellerri honoribus et deliciis abundare. Ideo melius iudico, eum qui ponitur in exemplum, fugere curias et humiliter inter humiles in locis conversari humilibus, ut sustinentes penuriam fortes efficiat similia sustinendo ». Yeniunt ergo et mane, humili excusatione proposita, valefaciunt cardinali. 11. Abhorrebat nempe vir sanctus superbiam, omnium 1 11 Cor. 12, 7. 2 Haec pluiibus exponit Celanensis. Cf. etiam 1 Cel., 72; infra, X, 3.