S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum

7 2 S. BONAVENTURA. Ii C 123 haec vocem dicentem sibi : « Sedes ista unius de ruentibus 1 fait et nunc humili servatur Francisco ». Reversus demuin frater ad se ab oration is excessu, virum beatum exterius prodeuntem solito fuit more secutus. Cumque incedentes per viam, de Deo invicem loquerentur, frater ille, visionis suae non inimemor, solerter ab eo quaesivit, quid de se ipso sentiret. Ad quem humilis Christi servus: «Videor», ait, «mihi maximus peccatorum». Cui cum frater dice­ret ex adverso, quod hoc nec posset sana conscientia dicere nec sentire, subiunxit : « Si quantumcumque sce­leratum hominem tanta fuisset Christus misericordia prose­cutus, arbitror sane, quod multo quam ego Deo gratior esset». Confirmatus fuit frater ex tarn admirabilis humi­litatis auditu de veri täte visionis ostensae, Evangelio sacro testante 2 cognoscens, quod ad excellentiam gloriae, de qua superbus eicitur, vere humilis exaltetur. Ii c 202 7. Alio quoque tempore, cum in deserta quadam oraret ecclesia in provincia Massae apud Montem Casalem, intellexit per spiritum, sacras ibidem remansisse reliquias. Quas cum longo iam tempore defraudatas honorificentia debita non sine moerore conspiceret, praecepit fratribus, ut eas cum reverenti a deferrent ad locum. Sed cum, poscente causa, discessisset ab eis, mandati patris immemores, filii obedientiae meritum neglexerunt. Die vero quadam, cum sacra celebrare vellent mysteria, superiore altaris operimento submoto, ossa pulclierrima et redolentia nimis non sine ad­miratione reperiunt, intuentes reliquias, quas 11011 hominis manus sed Dei virtus attulerat. Reversus paulo post, vir Deo devotus diligenter coepit exquirere, si quod de reliquiis man­daverat, esset impletum. Verum neglectae obedientiae culpam fratres confitentes humiliter, cum poena veniam meruerunt. Et ait vir sanctus : « Benedictus Dominus Deus meus, qui per 1 Angelis; v. Is. 14, 9-15; Apoc. 12, 7-9 2 Matth. 23, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom