S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum

LEGENDA MAIOR. CAP. VI. 49 humilitatis perfectae, quo Christi sectator instruitur trans­itoriae laudis praeconium debere contemner e, tumentisiC53 quoque iactantiae comprimere fastum et fraudulentae si­mulationis mendacium confutare. 3. Multa quidem in hunc modum 'saepius' faciebat, ut ex-'' iui 33 terius tamquam vas perditum fi eret 1 et sanctificationis spi­ritum interius possideret. * Studebat bona Domini sui a r- * n c 133 cano pectoris condere, nolens patere gloriae quod posset occasio esse ruinae. Nam saepe cum beatificaretur a pluribus, verbum huiuscemodi proferebat: «Filios et filias adhuc habere possem, nolite laudare securum ! Nemo laudandus, cuius incertus est exitus» 2. — Ista quidem laudantibus; ad se autem sic : « L a t r o n i si tanta contulisset Altissimus, gratior te foret, Francisce». — * Dicebat fratribus saepe:* 134 «De omni eo quod peccator potest, nemo sibi debet iniquo applausu blandiri. Peccator», ait, «ieiunare potest, orare, plangere carnemque propriam macerare. Hoc solum non potest: Domino scilicet suo esse fidelis. In hoc itaque glo­riandum, si suam Domino gloriam reddimus, si fideliter ser­vientes, ipsi quidquid donat, adscribimus ». 4. Ut autem pluribus modis negotiator bic evangelicus 151 lucraretur ac totum praesens tempus conflaret in meritum, non tarn praeesse voluit quam subesse, nec tam praecipere quam parere. Idcirco generali cedens officio, guardia­num petiit, cuius voluntati per omnia subiaceret 8. Tam enim uberem asserebat sanctae obedientiae fructum, ut eis qui iugo ipsius colla submitterent, nil temporis sine lucro transiret. Unde et fratri, cum quo erat sofitus ire, sem­per obedientiam promittere consueverat et ser­vare. Dixit aliquando sociis: «Inter alia, quae dignanter pietas mihi divina concessit, hanc gratiam contulit, quod ita diligenter novitio unius horae obedirem, si mihi guardianus 1 Ps. 30, 13. 2 Cf. Eccli. 11, 30. 3 Cf. Testamentum, n. 6, ap. Opuscula, 80. BONAV. Leg. maior. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom