S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum
LEGENDA MAIOR. CAP. VIII . 47 CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum. 1. Omnium virtutum custos et decor humilitas \ copios a n c 140 vir um Dei ubertate repleverat. In propria quidem reputatione nihil erat nisi peccator, cum in veritate ' speculum ' • • 26 esset et splendor omnimodae sanctitatis. Super haue studuit aedificare se ipsum, ut sapiens architectus fu7idamentum praeiaciens 2, quod a Christo didicerat. Dicebat, propter hoc Filium Dei de altitudine sinus paterni ad nostra despicabilia descendisse, ut tarn exemplo quam verbo Do1 c 53 minus et Magister humilitatem doceret. Propter quod studebat tamquam Christi diseipulus in oculis suis et aliorum 1 vilescere', a summo dictum esse Magistro commemorans 3: • • 4 Quod altum est apud homines, abominalio est apud Deum. Sed et verbum hoc dicere solitus erat: «Quantum homo est in oculis Dei, tantum est et non plus »Stultum proinde iudicans mundanis extolli favori bus, gaudebat de opprobriis et de laudibus tristabatur. * Malebat * 11 c 140 quidem de se vituperium audire quam laudem, sciens, quod hoc ad se emendandum induceret, illa impelleret ad cadendum. * Et ideo saepe cum populi merita in eo sanctitatis * 1 c 53 extollerent, praeeipiebat alicui fratri, ut in contrarium verba ipsum vili Cican ti a suis auribus inculcando 'pro-«»iui33 ferret'. Cumque fráter Ille, licet invitus, eum rusticum et mercenarium, imperitum et inutilem diceret, exhilaratus tarn mente quam facie respondebat: « Benedicat tibi Dominus, 1 Cf. S. Bernardus, Sermo / in Nativ. Domini, n. I : « Studete humilitati, quae fundamentum est custosque virtutum» (P. L. 183 115). 2 1 Cor. 3, 10 et Hebr. 6, 1: aiacientes». 3 Luc. 16, 15. * Fere verbotenus in Admonitionibus, c. 20, ap. Opuscula, 15.