S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium
LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 41 si quo vis pergere, perge ! ». * Insuper et mirando fervore * n c 117 spiritus animatus, aperta cella, foras exivit in hortum, et in magnam demergens nivem corpusculum iam nudatum, septem ex ea plenis manibus coepit compingere massas. Quas sibi proponens, suo sic exteriori homini loquebatur: « Ecce », inquit, « haec maior uxor tua est, quatuor istae duo filii et duae filiae, reliquae duae servns et ancilla, quos ad serviendum habere oportet. Festina igilur omnes induere, quoniam frigore moriuntur. Si vero eorum multiplex sollicitudo molestat, uni Domino sollicite servi!». Illico tentator victus abscess it, et vir sanctus in cellam cum victoria rediit; quia, dum bene poenaliter alsit foris, ardorem interius sic exstinxit libidinis, ut deinceps tale aliquid minime sentiret. Quidam autem frater, qui tunc orationi vacabat, haec omnia, luna clarius incedente, prospexit. Comperto vir Dei, quod haec ille nocte vidisset, reserans ei tentationis processum, praecepit, ut quamdiu ipse viveret, nulli viventi rem, quam viderat, propalaret. 5. Non solum autem mortificari debere docebat vitia i c 43 carnis et eius incentiva frenari, verum etiam exteriores sensus, per quos mors intrat ad animam, summa vigilantia custodiri. *Mulierum familiaritates, colloquia et aspectus, * 11c 112 quae multis occasio sunt ruinae, sollicitius evitari iubebat, asserens, per huiusmodi debilem frangi et fortém saepe spiritual infirmari. Harum contagionem evadere conversantem cum eis, nisi probatissimum virum, tam facile dixit, quam iuxta Scripturam 1, in igne ambulare et non comburere plantas. Siquidem ipse adeo averterat oculos suos, ne huiusmodi vanitatem viderent 2_, quod, sicut aliquando socio dixit, quasi nullám recognoscebat in facie 3. Non enim securum esse putabat, earum formarum introrsus haurire imagines, quae possunt aut edomitae carnis resuscitare igniculum, aut 1 Cf. Prov. 6, 27 sq. 2 Cf. Ps. I \ 8, 37. 3 Iuxta fontem : nullam ... nisi duas.