S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

VI S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. facilius lit, quo sublimius est exemplar alicubi persequen­dum. Zelosis, quibus auctor Vitae II patenter erat accen­sendus, tales monitiones addebant ineitamenta, alii vero, iam remissiores, easdem molestas habebant, et a Vitae S. Patris narratione alienas vituperabant, necnon vereban­tur, ne saecularibus Vitam II aliquando infenso animo lectitaturis scandali offensionisve materiam suppeditarent. Omnibus aeque consideratis, nihil est stupendum, quod, sicut Capitulum generale anni 1244 statuerat de Vita II et Tractatu mirac. compilandis \ aliorum Comitiorum gene­ráliam eapitulares an. 1260 Narbonae celebratorum cogitaverunt de nova et officiali Vita S. Francisci con­ficienda, ad tollendam Legendarum multitudinem. Patres conscripti tale munus commiserunt ipsi Ministro generali, Fr. Bonaventurae de Balneoregio 2, perinsigni Magistro Parisiensi, qui in praecedenti Capitulo gen. Romano, 2 fe­bruarii 1257, Fr. Iohaimi Parmensi oflicium resignanti suf­fectus fueral 3, quamvis seirent eumdem aliis plurimis cu­ris regundi Ordinis distentum esse. Ipsemet in Prologo, num. 5-4 (p. 5-6) Legendae maioris refert, talis officii « indignum et insufficientem me sentiens, id nullatenus attentassem, nisi me Fratrum fervens incitasset affectus, generalis quoque Capituli concors induxisset in­stantia, et ea quam ad S. Patrem habere teneor de­votio compulisset, utpote qui per ipsius ... merita in puerili aetate ... a mortis faucibus erutus ... timeo sce­leris argui ut ingratus. Et haec penes me causa prae­1 Cf. Praefationes ad citatas editiones minores. 2 Res huic inopinata accidit; v. p. xxv, nota 2. 3 Chronica 14 General. Ministrorum Ord. Minor um, ap. Ana­lecta Franc. [= AF], III, 698-700; Chronica 24 Gen., ibid. 286 s., 323 ss. Cf. Vitam S. Bonaventurae, ap. eius Opera omnia, X, Ad Claras Aquas 1 902, 47 ss. ; brevius ap. eiusdem Opera theologica selecta, l, ibid. 1935, p. vnss. Nalus est an. 1221; obiit an. 1274.

Next

/
Oldalképek
Tartalom