S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT IV. De profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae
LEGENDA MAIOR. CAP. VI II. 33 ipsos ad omnem obedientiam promptos, robustos ad labo-1 c 39 res et ad itinera expeditos. Et quia nihil terrenum liabe. bant, nihil amabant nihilque timebant amittere; securi erant ubique, nullo pavore suspensi, nulla cura distracti, tamquam qui absque mentis turbatione vivebant et sine sollicitudine diem crastinum 1 et serotin u m hospitium exspectabant. * Multa * 40 quidem eis in diversis partibus orbis inferebantur con. vieia tamquam personis despicabilibus et ignotis, verum amor Evangelii Christi adeo ipsos patient es effecerat, ut quaererent potius ibi esse, ubi persecutionem paterentur in corpore, quam ubi, cognita sanctitate ipsorum, mundano possent gloriari favor e. Ipsa quoque rerum penuria su- 41 perabundans eis videbatur ubertas, dum iuxta consilium Sapientis 2 pro magno ipsis minimum complacebal. — Sane cum ad iniidelium partes aliqui ex fratribus pervenissent, contigit, ut quidam Saracenus, pietate commotus, pecuniam eis offerret pro necessario victu; illis autem recusantibus accipere, admiratus est homo, cernens quod inopes essent. Intellecto tandem, quod amore Dei pauperes effecti, pecuniam possidere nolebant, tanta est eis affectione coniuoctus, ut offerret se ad ministrandum necessaria 3 omnia, quamdiu facultatum sibi aliquid superesset. 0 inaestimabilis pretiositas paupertatis, cuius miranda virtute mens feritatis barbaricae in tantam miserationis est immutata dulcedinem ! Horrendum proinde ac nefarium scelus, ut hanc margaritam nobilem vir christianus conculcet 4, quam tanta veneratione extulit Saracenus. 8. Eo tempore religiosus quidam de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam 6 prope Assisiuni languore tarn gravi tamque prolixo laborans, ut iam morti foret adiudicatus a medicis, viro Dei supplex 1 Cf. Matth. 6, 34. 2 Eccli. 29, 30. 3 Cf. III Reg. 4, 7. 4 Cf. Matth. 7, 6. 5 ?. Salvatoris de Par(i)ete sive de Pallereto. — Acceotues: Moricus. BONAV. Leg. maior. 3