S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT IV. De profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae

1 6 S. BONAVENTURA. II c 17 eius se per omnia inclinavit ac Christi famulum speciali semper amore dilexit. Proinde postulata concessit et adhuc '' iui 21 concedere plura promisit. Approbavit regulám, dedit 'de poenitentia praedicanda mandatum ' et laicis fratribus om­nibus, qui servum Dei fuerant comitati, fecit coronas par villas fieri, ut verbum Dei 1 libere praedicarent 2. CAPUT IV. Oe profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae. ii c 17 1. Fretus exinde Franciscus superna gratia et auctori­* L C 34 täte papali, cum fiducia multa * versus vallem Spoletanam iter arripuit, ut Evangelium Christi faceret et docerel 3. Dum autem in via conferret cum sociis, qualiter regulám quam susceperant, sincere servare n t, qualiter in omni sanctitate ac ' * iui 22 iustitia coram Deo * incederent, qualiter in ' seipsis profice­rent' et essent aliis in exemplum, diutius collatione pro­tracta, hora pertransiit. Et cum iam lassati essent ex diuturnitate 'laboris', esurientes in quodam loco solitu­dinis substiterunt. Sane cum omnis via deesset, qua pos­sent sibi de victu necessario providere, statim alTuit 'Provi­dentia' Dei. Nam 'subito' apparuit homo afferens panem in manu, quem pauperculis Christi dedit, subitoque dispa­ruit, incognitus unde venerit vel quo iret. Cognoscentes autem per hoc pauperes fratres, supernum sibi in co­mitatu viri Dei adesse praesidium, magis dono liberalitatis divinae quam cibo carnis propriae sunt rcfecti. Insuper 1 Luc. II, 28. 2 Ui sic inter clericos accenserentur; Beeret., I, dist. 59, c. 3; Decretal, I, tit. 14, c. II. Hic refertur decisio ipsiusmet lnnocentii III, quam v. etiam in P. L. 216, 313-5. — Cf. etiam II Cel., 193. 3 Cf. Act. 1,1. * Luc. 1,75.

Next

/
Oldalképek
Tartalom