S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 211 Lectio sexta. Minister quoque fratrum tunc temporis in Terra La-xiv, 6 boris, Augustinus nomine, vir utique Deo carus, in hora ultima positus, cum iam diu perdidisset loquelam, au­dientibus qui adstabant, subito clamavit et dixit : « Exspecta me, Pater, exspecta ! ecce, iam venio tecum ! ». Quaerentibus autem fratribus et mirantibus, cui sic loqueretur, beatum Franciscura euntem in caelum se vide re asseruit, statim­que, hoc diclo et ipse feliciter requievit. — Eisdem quo­que temporibus episcopus As si sinai ad oratorium Sancti Michaelis in Monte Gargano perrexerat, cui beatus Franci­scns transitus sui hora iucundus apparens, mundum se dixit relinquere et ad caelum cum exsultatione transire. Mane surgens episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium re­diens, cum perquisisset sollicite, certitudinaliter com perit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hac vita migravit. Lectio septima. Quam vero vir iste praeclar u s eximiae sanctitatis ex- xv, 9 stiterit, post ipsius etiam transitu m rnultis miraculorum prodigiis supernae bonitatis immensitas dignanter ostendit. Nam 'ad eius invocationem ' et merita ornnipotens Dei"ici20-i virtus caecis 'visum' 1, surdis 'auditum', mutis verbum, claudis ' gressum ' ac paralyticis sensum restauravit et mo­tum, aridis insuper, contractis et ruptis salutem integram reddidit, inclusos carceribus potenter eripuit 2, naufragan­tibus portum salutis indulsit 3, periclitantibus in partu fa­cilitatem pariendi concessit 4 et ab obsessis corporibus 1 Cf. Mirac., VII, VIII, X. s Ibid., V. 3 Ibid., IV. 4 Ibid., VI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom