S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 201 straret. Verum, nautis propter vim ventorum nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum sunt consum p ta cibaria, sola beato viro collatae desuper eleemosynae portioné modica remanente. Quae ad ipsius preces et merita, superna fa­ciente virtute, in tant urn succrevit augmentum, ut diebus pluribus, continua maris tempestate durante, usque ad por­tum optatum, Anconae videlicet, necessitates omnium plenarie subveniret. Lectio oclava. Alio quoque tempore, eodem viro Dei praedicationis causa v, 12 inter Lombardiam et Marchiam Tervisi nam iter agente cum fratre socio, iuxta Padum tenebrosa noctis su­pervenit obscuritas. Cumque periculis magnis et multis via foret exposita propter fluvium, paludes et tenebras-, instante socio, quod in tanta necessitate supernum imploraret auxilium, vir Dei cum confidentia multa respondit: «Po­tens est Deus, si suae dulcedini com placet, tenebrarum effu­gata caligine, sui nos beneficio luminis illustrare». Mirum certe ! Vix sermonem compleverat, et ecce, tanta lux circa eos superna coepit radiare virtute, ut, nocte alias exsistente obscura, ipsi luce clara viderent non solum viam, verum etiam ex altera parte fluminis plurima circumquaque. Lectio nona. Recte quidem inter densas noctis tenebras fulgor prae­ibat claritatis caelestis, ut ex boc ipso pateret, involvi eos non posse mortis caligine 1 J qui directo sequuntur tramite lumen vitae Nam et lucis huiusmodi splendore mirabili corporaliter directi et spiritualiter confortati, usque ad locum v, 12 hospitii per non modicum viae spatium cum divinis hymnis 1 lob, 10, 21. 2 Cf. loh. 8, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom