S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 197 petnam damnationem evaderet et in aetema tabernacula 1 iuxta promissionem evangelicam 2 introiret. De obedientia ereaturarum et condescensione divina. — V. Lectio prima. Aderat quidem servo suo Francisco is qui eum unxerat X IÍ. 7 Spiritus Domini 3 et ipse Dei virtus et sapientia Christus 4, cuius virtute fiebat et gratia, ut sibi non solum incerta et occulta patescerent, verum etiam mundi huius ele­menta pa r er en t. Quodam namque tempore, cum con- v, 9 silium daretur a medicis et instanter suaderetur a fratribus, ut contra infirmitatem oculorum pateretur sibi per coctu­rae subveniri remedium, humiliter vir Dei assensit, pro eo quod id non solum medela contra aegritudinem corporis, verum etiam materia foret exercendae virtutis. Sensu vero carnis ipsius ad conspectum instrumenti ferrei iam igne candentis naturali quodam horroré concusso, vir sanc­tus ignem alloqui coepit ut fratrem, in Creatoris nomine ac virtute praecipiens, ut suum ei contemperaret arclo­rem, quo suaviter urentem sustinere vale ret. Profundato autem crepitante ferro in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protracta, vir Deo plenus exsultans in spiritu: «Laudate», inquit ad fratres, « Altissimum, quia, ut verum fatear, nec ignis ardor molestiam intulit nec car­nis me dolo r afllixit !». Lectio secunda. Apud eremum Sancti Urbani servo Dei aegritudine V, 10 gravissima laborante, cum ipse naturae defectum sentiens, 1 Luc. 16, 9. 2 Matth. 25, 34 s. 4 Cf. I Cor. I, 24; dein Ps. 50, 8. 3 Cf. Luc. 4, 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom