S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 191 evangelizavil Iesum, ut admiraretur ipse Soldanus et nutu divino in mansuetudinem versus, benignum ei praeberet auditum. Cernens quidem in eo fervorem spiritus, constan­tiam animi, contempt um vitae praesentis efficaciamque divini sermonis, devotionem tantam concepit ad ipsum, ut magno eum 'honore' dignum dueeret, munera pretiosa of- " iui 36 f e r r e t et ad se cum t rahendum moram instant e r invitar e t. At verus mundi suique contemptor, oblata omnia sper­nens ut lutum * se que conspiciens assequi suum non posse * ix, 9 propositum, postquam ad id obtinendum sine íietione per­egit quod potuit, ad partes fidelium, revelatione praemonitus, remeavit. Sic q u e factum est, ut Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret et tamen nullatenus inveniret, quo et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari. De studio orationis et spiritu prophetiae. — IV. Lectio prima. Sentiens Christi servus corpore se peregrinum a Domino, x, l cum ad terrena foris desideria per Christi amorem totus in­sensi bilis esset effectus, ne foret absque consolatione Dilecti, sine intermissione orando spiritum Deo contendebat exhibere praesentem. Nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans adeo erat orationi vi mentis intentus, ut illi videretur quidquid erat in eo non solum cordis et corporis, verum etiam operis et temporis dedicasse. * Suspendebatur * X, 2 multoties tan to devotionis exeessu, ut supra semetipsum rap­tus et ultra humánum sensum aliquid sentiens, quid circa se ageretur exterius, omnino nesciret. Lectio secunda. Ut autem quietius spirituaiium consolationum immissio- x, 3 nes susciperet, ad solitudines et ecclesias derelictas ora-

Next

/
Oldalképek
Tartalom