S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
PRAEFATIO. XXI Legendae antiquae, etsi vix umquam III Cel., sed praesertim II Cel., rarius I Cel., vei I Cel. confusim cum II Cel. Bartholomaeus Pisanus etiam ita vocabat II Cel., sed simul alia quoque scripta sic nuncupabat 1. Titulo isto vagiore compilatores et amanuenses medii aevi facile utebantur et abutebantur. Legenda minor est epitome maioris, e qua plerumque excepta est, in genere verbotenus, sed nonnullis necessario mutatis, quia compendiatis. Nihilominus epitomator ordini Leg. maioris sese non ubique adstringebat et quandoque brevia inseruit, quae in Leg. maiore , Celanensem breviando, omiserat 2. Ad I Cel. et 11 Cel. et etiam ad Fr. iulianum frequenter respiciebat. Cum opus breve sit et Postillae in marginibus appositae tain paragraphos Leg. maioris quam fontes praefatos, ab auctore denuo directe adhibitos proclament, supersedemus singullatim plura hie disserere. Obstupescimus quod auctor seu excerpens, multa in verba pauca conferens, in Lectione IX seriei vel capitis V «epilogationem » quamdam opportunam duxerit; minus stupemus, quod in line talem confecit et quod paenultimam Lectionem (YII, 8) dedicaverit sanationi suae ita sollemniter coram Fratribus perennandae 3; minime miramur, quod huic breviculam orationem subdidit ad Seraphicum Patrem, quem praedicaverat (VI, 9, p. 207) christiformium praerogativa virtutum perinsignem et vi quadam deiformi et ignea transformalum in Crucifix um lesum Christum. 1 De conformitate Vitae S. Francisci ad Vitam Domini lesu scriptum 1385-90, edit. ap. AF IV et V, 1906 et 1912; v. IV, p. xivs.; V, p. xxxixss. 2 Infra, p. 171-215. Cf. I, 1 ; II, 1 ; HI, 1, 5; IV, 2, 4, 7; V, 6; VI, 1, 3, 9; VII, 4, 8, 9. 3 Cf. p. vi et vii.