S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

Incipit minor vita beati Francisci Et primo de conversione ipsius. — I. Lectio 'prima. Apparuit gratia Bei Salvatoris nostri 1 diebus istis no- Proi. 1 vissimis in servo suo Francisco, quem Paler misericordia­rum et luminum in tarn larga 'dulcedinis benediction e " i, 1 praevenit quod, sicut ex vitae ipsius decursu luculenter apparet, non solum de mundialibus tenebris eduxit in lu­cem, sed et perfectis eíTecit virtutum praerogativis et meritis celebrem, * nec non et praeclaris circa eum crucis * Proi. 2 osteosis mysteriis iosigniter demonstravit illustrem. — Hie nimirum de vallis Spoletanae partibus, civitate Assisii, 1 c 1 trahens originem, primumque ' Joannes vocatus a matre " 11 c 3 dehinc Franciscus a patre 2, nominationis quidem paternae vocabulum tenuit, sed et rem materni nominis 8 non reli­quit. * Licet enim inter vanos fuerit hominum filios iuvenili * i, 1 aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis pe­tulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in pe­cunia et thesauris 4. 1 Tit. 2, 11. Deinde respiciuntur II Cor. 1, 3, et lac. I, 17. — In margine citatur simpliciler Leg. maior, Proi., dein I, 1, i. e. cap. I, num. I etc. 2 Cf. etiam I Cel., 120. 8 Joannes = a cui est Domini gratia » explicat S. Hieronymus, De nomin. hebr., Nov. Test., I, s. v. 4 Eccli. 31, 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom