S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

168 . S. BONAVENTURA. in C 159 doloris cum baculo parvulo, qui figurám Tliau 1 in se ha­bebat, et fracto mox apostemate, perfectani tribuit sanitatem. Et, quod mirabilius est, sacrum signum Thau impressum super locum sanati ulceris ad miraculi memóriám dereli­quit. — Hoc 2 signo sanctus Franciscus suas consignabat litteras, quoties caritatis causa scriptum aliquod dirigebat. 7. Sed, ecee, dum per diversa miracula gloriosi Patris Francisci mens narrationis varietate distracta decurrit, promerente ipso crucis glorioso signifero, in signum salutis Thau non sine divina directione pervenit, ut ex hoc possimus aclvertere, quod sicut crux militanti 3 post Christum fuit sublimitas meriti ad salutem 4, sie et trium­phanti cum Christo facta est iirmitas teslimonii b ad ho­norem. 8. Hoc quippe crucis mysterium magnum et mi­rum, in quo charismata graliarum et merita virtutum et thesauri sapientiae et scientiae 6 tam alta profunditate ve­lantur, ut a mundi sapientibus et prudentibus sit oceul­tum, tam plene fuit liuic Christi parvulo revelatum 7, ut omnis vita ipsius non nisi crucis vestigia sequeretur 8, non nisi crucis dulcedinem saperet, non nisi crucis gloriam praedicaret. Yere namque in suae conversionis princi­pio dicere cum Apostolo 9 potuit : Mihi autem absit glo­riari , nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Non minus etiam vere in conversations progressu addere valuit : Quicumque hanc regulám, secuti fuerint, pax super illos et misericordia ; verissime autem in consummatione 1 Cf. supra, in Vita, IV, 9 (p. 3-5); Ezech. 9, 6. 2 Hanc senlentiam (est etiam in fönte) e num, 7 in hunc attulimus. 3 Cf. II Tim. 2, 4. 4 Vide supra. Vita, XIII, 10; Mirac., I, I. 8 Cf. Ps. 9-2, 5. 8 I Cor. 12, 31 et Col. 2, 3. Cf. Vita, Prolog. 2; XIII, 10; XV, 5, et Mirac., 1,1. 7 Cf. Matth. 11, 25; Luc. 10, 21. 8 Cf. I Petr. 2. 21. 9 Gal. 6, 14; deinde v. 16, 17 et 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom