S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
XVI S. BONAVENTURA. LEGENDA MA IOR. verant, quod minus esset quam tres Legendae Celanensis simpliciter insimul fusae. Ideo ergo multas quae circumferebantur narrationes de S. Patre, muitaque alia quae Ministro generali patebant in variis collectaneis an. 12444(j factis a pluribus, ubicumque haec tunc exstiterint, Assisii aut alibi, originalia vel retractata, necessitate coactus neglexit, ne Vita nova nimium excresceret\ Composuit igitur S. Bonaventura Vitam reapse novain iuxta totam suam indolem et dispositionell), scite digestam, in quo opere praeprimis liagiographico splendor virtutum singularissimi Sancti elucesceret. Integram vitam in altam sphaeram tlieologicam attulit Magister scholasticus mullas graves piasque sententias scientiae suae speculativae et mysticae narratis suis innectens. Tali ratione exorditur in pulcberrimo et locis biblicis scatente sollemni Prologo: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri, quae in Francisco superaffluens, hunc incendio seraphico tolum ignitum, ut virum hierarchicum 8 sursum vexit, ex eo Angelum sexti sigilli efficiens, quem Iohannes vaticinatus fuerat 4. Mirabili modo S. Franciscus docuit homines Christo conformiter vüere, factusque est perfectis Christi sectatoribus in exemplum. lam adolescens Christi amore (I, 1) et sanctae Crucis (I, 5, 6) inflammatus, Crucis Christi dein assiduus cultor fuit (II, 1, 4, 7; III, o-7; IY, 1 Certo sciebai plura alia gesta aut dicta S. Francisci. Cf. infra, 88, nota 4. Alia ex aliis operibus S. Bonaventurae collegit L. Lemmens, Testimonia minora saeculi XIII de S. Francisco Assisiensi, Ad Claras Aquas 1926, 75-7. s Cf. Prologum, 1-2; tunc I, 4,2, 3, 4, 5 etc. Legas etiam exposita ap. S. Bonav. Opera, VIII, p. LXXXVI. 3 Cf. hoc denuo in XIII, 7. 4 Repetitur in XIII, 10 et Leg. min., VII, 1 (p. 208). Cf. Steph. Bibel, 0. F. M., S. Franciscus fuitne Angelus VI Sigilli? ad. Antonianum, II (1927), 59-90.