S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XV. De canonizatione et translatione ipsius

1<22 S. BONAVENTURA. Hieronymus nomine 1, vir utique famosus et celeber, cum de huiusmodi sacris signis dubitasset essetque incre­dulus quasi Tbomas 2, ferventius et audacius coram fra­tribus et aliis civibus movebat clavos Sanctique manus, pedes et latus manibus propriis contrectabat, ut, dum vulnerum Christi veracia illa signa palpando contingeret, de sui et omnium cordibus omne «dubietatis vulnus am­putaret» 3. Propter quod et ipse inter alios huius veritatis tam certitudinaliter agnitae testis constans postmodum effeclus est, et tactis sacrosanctis 4, iuramento firmavit. i c ii6 5. Fratres autem et filii, qui vocati fuerant ad transitum Patris, cum omni multitudine populorum noctem illam, in qua Christi almus confessor decessit, sie divinis laudibus dedicarunt, ut non defunetorum exsequiae, sed Ange­lorum exeubiae viderentur. Mane vero facto, turbae quae convenerant accept is' arborum rami s et cereorum multi­plicatis lumini bus, cum hymnis et canticis sacrum corpus ad civitatem Assisii detulerunt. Transeuntes quoque per ecclesiam Sancti Damiani, in qua virgo illa nobilis Clara 5, nunc gloriosa in caelis, tunc inclusa cum virginibus mo­rabatur, ibique aliquantulum subsistentes sacrum corpus, * ii7 * margaritis caelestibus insignitum videndum et osculan­* lis dum sacris illis virginibus obtulerunt. * Pervenientes deni­" ii6 que ad civitatem cum iubilo, pretiosüm 'thesaurum', quem portabant, in ecclesia Sancti Georgii cum omni reve­iül 72 rentia condiderunt. In eo siquidem loco puerulus litteras didicit, ibique postmodam primitus praedieavit, postremo ibidem locum primum quietis aeeepil. 1 Hieronymus Johannis, vir nobilis, iudex et camerarius Assisii, 1228-29 ;v. A. Fortini, Nova viia di S. Francesco, Milano 1926, 368, 412 s., 474. 2 Cf. loh. 20, 24 sqq. 3 lta Thomae dubium interpretatus erat S. Gregorius, Homil. in Evang., II, homil. 29, n. 1. 4 Cf. VIII, 8, 1. 6. 5 Cf. XIII, 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom