S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XIV. De patientia ipsius et transitu mortis

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 115 CAPUT XIY. De patientia ipsius et transitu mortis. 1. Christo igitur iam cruci confixus 1 Franciscus tam carne quam spiritu, non solum seraphico amore ardebat in Deum, verum etiam sitiebat 2 cum Christo crucifixo mul-1 c 98 titudinem salvandorum. Faciebat proinde, quoniam propter excrescentes 3 in pedibus clavos ambulare non pot erat, ' corpus emortuum per civitates et castella circumvehi ', ut '' iui 64 ad crucem Christi ferendam 4 ceteros animaret. * Fratri- * i c 103 bus quoque dicebat : «Incipiamus, fraties, servire Domino Deo nostro, quia usque nunc parum profecimus ». Flagrabat etiam desiderio magno ad humilitatis ' redire ' primordia, ut ' iui 67 leprosis sicut a principio ministraret corpusque iam prae labore collapsum revocare t ad pristinam servilutem. Pro­ponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervid us novo sperabat certamine de hoste triumphum. * Neque enim languor vei desidia locum * II c 209 habet, ubi amoris stimulus semper ad maiora perurget. * Tanta autem in eo carnis ad spiritum erat concordia, * i c 97 tanta obedientiae promptitudo, quod cum ille ad omnem niteretur sanctitatem pertingere, ipsa non solum non repu­gnaret, sed et praecurrere conaretur. 2. Ut autem viro Dei cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere in patientia consummantur 5, coepit in- ic5 firmitatibus multimodis laborare tam gra viter, ut vix in eo membrum aliquod remaneret absque ingenti passionis 107 dolore. Ad hoc tandem per varias et diuturnas ac con­ti n u a s aegritudines deductus est, ut, consumptis iam carnibus quasi sola cutis ossibus cohaereret 6. * Cumque * n c 212 1 Gal. 2, 19. 2 Cf. loh. 19, 28. 3 Cf. infra Leg. minor , VI, lectio 3. 4 Cf. Luc. 9, 23. 5 Cf. lac. 1, 4. 6 Cf. lob, 19, 20; Thren. 4, 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom