S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XII. De efficacia praedicandi et gratia sanitatum
1<100 S. BONAVENTURA. plex 1 et purus, pro eo quod non hactenus avibus praedicaverat, coepit se de negligentia inculpare. in c 21 4. Exinde praedica n d o per loca vicina procedens, venit ad Castrum quoddam nomine AI vi an um 2, ubi congregato populo et indicto silentio, propter hirundines nidificantes in " I C 59 eodem loco magnisque 'garritibus' perstrepentes audiri vix poterat. Quas vir Dei, omnibus audientibus, allocutus est dicens: « Sorores meae hirundines, iam tempus est, ut loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis. Audite verbum Dei! tenentes silentium, donee sermo Domini compleatur ». At illae tamquam intelleetus capaces subito tacuerunt, nec fuerunt motae de loco, donee fuit omnis praedicatio consummata. Omnes igitur, qui viderunt, stupore repleti, glorifieaverunt Deum. Istius miraculi fama circumquaque diffusa multos ad Sancti reverentiam et fidei devotionem accendit. in C 22 5. In civitate namque Par men si scholaris quidam indolis bonae cum soeiis aliis studio diligenter intentus, dum importuna garrulitate cuiusdam infestaretur hirundinis, dicere coepit ad socios : « Haec hirundo una de Ulis est, quae virum Dei Pranciscum praedicantem aliquando, donec silentium eis imponeret, molestabant ». Et conversus ad hirundinem, fiducialiter ait : « In nomine servi Dei Francisci praeeipio tibi, ut ad me veniens continuo conticescas ». At illa, Francisci audilo nomine, quasi viri Dei diseiplinis edocta, et statiin conticuit et ipsius manibus tamquam tutae custodiae se commisit. Stupefactus scholaris statim eam libertati restituit et eius garrituin amplius non audivit. 6. Alio quoque tempore, cum famulus Dei Gaietae 3 semel in maris littore praedicaret, turbis prae devotione irruentibus, ut eum contingerent, borrens Christi servus tantum populorum applausum, in unam liaerentem 1 Adieclivum hoc est e / Cel., 58; sequens adverbium hactenus e luliano, 37. 2 Albianum in I Cel., 59. s Italice Gaeta; antiquis Caieta.